Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 144  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nuerit. Item poterit donatio esse subiecta condicioni vel servituti, in parte
[002] f.47] vel in toto. Item quantum ad omnes vel47 quantum ad quosdam.
[003] Condicioni, secundum quod superius in parte dictum est. Ut si dicatur,
[004] Do tali1 talem rem si navis venerit ex Asia, vel si2 comes Ricardus effectus
[005] fuerit rex Alemanniæ,3 vel si hoc fecerit vel non fecerit: talis donatio perfecta
[006] non erit donec ita sit vel non sit, cum dependeat ex insidiis fortunæ,
[007] et existente condicione perfecta erit facta traditione, quæ si non fiat habebit
[008] donatarius actionem ex conventione. Et idem erit si fiat mentio de heredibus.
[009] Si autem sic4 dicatur, Do tali et heredibus suis sub tali condicione,
[010] quæ dependeat ex futuro, tunc ad5 hoc quod6 donatarius liberum habeat
[011] tenementum in futuro, existente condicione vel feodo, refert7 utrum dicatur
[012] tali et heredibus suis coniunctim, vel tali et heredibus suis divisim.
[013] <Videlicet, ut conditio referatur ad donatarium et heredes suos simul, vel
[014] tantum ad heredes et non ad donatarium.> Si autem coniunctim, non erit
[015] alicuius istorum liberum tenementum, nec perfecta donatio antequam existat
[016] condicio. Si autem divisim, statim perfecta erit donatio et liberum tenementum
[017] donatarii, sed non quantum ad heredes erit feodum antequam
[018] existat condicio. Idem8 erit si dicat, Do tali et heredibus suis si heredes
[019] habuerit de corpore suo, vel si quos etcetera, statim erit liberum tenementum
[020] donatarii, sed numquam feodum nisi cum9 tales habuerit, propter condicionem
[021] quæ dependet ex fortuna et eventu dubio. Si autem sic dicatur,
[022] Do tali et heredibus suis, vel10 tali et heredibus suis11 de corpore procreatis,
[023] vel, quos12 de corpore13 etcetera, statim erit perfecta donatio14 et15 feodum16
[024] donatario, licet17 in fine addatur talis condicio, quod si tales non18 extiterint,
[025] vel si19 extiterint et20 defecerint, quod terra revertatur ad donatorem, nihilominus
[026] perfecta erit donatio ab initio facta traditione, sed resolvitur sub
[027] tali condicione, quæ quidem tacita esse poterit sicut expressa, et de necessitate
[028] revertitur21 res data ad donatorem pro defectu heredum cum non
[029] extiterint, vel si extiterint et defecerint. Item si certis heredibus fiat donatio,
[030] licet defecerint, alii remotiores generaliter admittuntur ad successionem
[031] ex condicione, ut si dicatur, Do tali et heredibus suis si heredes
[032] habuerit de corpore suo, si tales habuerit, licet defecerint, alii remotiores
[033] vocantur ad successionem. Sed semper erit liberum tenementum et non
[034] feodum quousque tales esse inceperint, et si tales numquam procreati fue-



Notes

47. et, OB, MA, MB, CE.

1. tibi, MG, CM, MA.

2. si, OC, MG, CM; om., MSS. gen.

3. Almaniæ, Almanniæ, Alymannyæ, MSS. var.

4. Om., OC, MG, CM.

6. Om., CE.

5-6. Om., OB, MA, MB.

7. ut refert, MC; et refert, OB, MA, MB, CE.

8. item, LA, MC.

9. Om., OB, MA, MB.

10-11. Om., OB, OC, LA, MG, CM.

12. et quos, MG, CM.

13. corpore suo, V, OB, MA, MB.

14. Om., OB, MA, MB.

16. Om., MG, CM.

15-16. Om., OC.

17. Om., OB; sed, OC.

18. Om., OC, MG.

19-20. Om., OB, MA, MB, CE.

21. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College