Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 143  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habeat capitalis dominus sibi ipsi imputare26 poterit quod donationem contra
[002] conventionem factam per tantum tempus dissimulavit.27 <Si tenens
[003] meus donationem fecerit, quæritur cui facit28 iniuriam. Non domino, quia
[004] dominus29 habet quidquid pertinet ad ipsum, et tenementum obligatum30
[005] et oneratum, quidquid dicatur31 et ad quemcumque pervenerit. Item nec
[006] feoffatus, quia nihil ad capitalem dominum quicumque feodum suum tenuerit,
[007] cum tenens sit tenens suus quamvis per medium. Item si dicat quod
[008] iniuste ingressus sit32 feodum suum, quia33 non est feodum suum34 in dominico
[009] sed tenentis illius, et dominus nihil habet in feodo nisi servitium, et sic
[010] erit feodum tenentis in dominico et feodum domini in servitio. Et si dominus
[011] prohibuerit ne tenens voluntatem suam faciat de tenemento suo quod
[012] tenet in dominico, sic intrat35 dominus in tenementum tenentis sui et facit
[013] disseisinam, nisi modus vel condicio in ipsa donatione adiecta aliud inducat,36
[014] cum quilibet possit condicionem et modum apponere in donatione
[015] sua, et legem quæ semper observabitur. Feodum vero domini37 est id38 quod
[016] homagium et servitium et non tenementum in dominico. Et ideo qui intrat
[017] in homagium et servitium suum facit ei iniuriam, et non qui intrat in tenementum,
[018] quod tenens suus tenet in dominico, ut supra dictum est.> Videtur
[019] igitur ex præmissis quod cum donatio facta a domino suo tenenti perfecta
[020] sit, libera et pura et non condicionalis nec servilis, quia ex hoc non fit
[021] domino iniuria si tenens ulterius dederit, ex hoc enim provenit iniuria si
[022] contra modum vel conventionem. Et unde necessarium est videre quæ
[023] donatio sit libera et pura, et quæ condicionalis secundum quod superius
[024] dictum est, et quæ servituti supposita, videlicet quod donatarius faciat
[025] vel ne ei facere liceat. De hoc autem quod dicit libera, oportet videre quid
[026] sit libertas, quid39 servitus, ut sciri possit quid inde sequatur. Quid autem
[027] sit dare, satis dictum est supra. Est autem40 libertas naturalis facultas eius41
[028] quod cuique42 facere libet quod voluerit, nisi quod iure43 vel vi prohibetur.
[029] Servitus autem dici poterit contrarium, ut44 si contra libertatem45 teneatur
[030] quis ex conventione aliquid facere vel ne faciat. Cum igitur donatio pura
[031] sit et perfecta sine condicione vel servitute imposita, dici poterit libera, et
[032] cum donatio rem faciat accipientis et sit46 libera, et ex libertate sequatur
[033] quod donatarius de re data facere possit quod voluerit, si rem ulterius dederit
[034] domino suo non iniuriatur cum totum habuerit quod ad ipsum perti-



Notes

26. imputari, V, OC, MB.

27. dissimulaverit, V, OB, MB, MG.

28. faciat, V, MA, CE; fiat, OB.

29-30. dominus quidquid . . . et tenementum habet obligatum, OB, MA, MB, CE.

31. dicatur de quocumque, OB, MB, MA (corr.).

32. est, V, CE.

33-34. Om., OB, MB, CM.

35. init, OB, MB.

36. indicat, LA, MC (corr. inducat); inducit, CM.

37. dictum, OC, MG, CM; domini dictum, V.

38. illud, MA, MB.

39. et quid, OC, MG, CM.

40. enim, OB, MB, MA.

41. ei, OB, MA, MB, CE, MC.

42. cui, OB, MA, MB.

43. de iure, V, OC, MG, CM.

44-45. ut supra libertatem, MG, CM.

46. est, OB, MA, MB; fit, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College