Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 142  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et causam quare, scilicet quia ille cuius tenementum illud fuit8 et libere9
[002] tenuit sine aliqua exceptione et servitute imposita, illum inde feoffavit per
[003] cartam suam, quam statim ostendat si velit. Si autem quo waranto, producat
[004] incontinenti feoffatorem suum,10 si præsens fuerit, qui warantizet, vel
[005] ostendat cartam suam de feoffamento. Si autem quæritur11 quare intravit
[006] feodum suum sine licentia sua12 et ad damnum suum, tale videlicet quod
[007] amittit servitium suum et heredis maritagium et custodiam terræ, responderi13
[008] poterit et14 ut prius ostendere15 poterit donatarius causam quare, et
[009] quod si damnum habuerit, illud non est ei iniuriosum quia iniuria non sequitur
[010] omne damnum. Habet enim ex tenemento illo quidquid pertinet ad
[011] dominum feodi ratione homagii vel16 servitii, licet non ad tale commodum,
[012] quando tenens suus in manu sua17 tenuit tenementum, sicut custodiam
[013] terræ et heredis maritagium: sufficit enim si habeat relevium quasi ex
[014] duobus alterum. Aliud tamen esset si in ipsa donatione esset talis servitus
[015] adiecta, ne tenens omnino alienaret vel ne certis personis. Et18 quo casu
[016] si fieret alienatio contra conventionem et modum donationis et19 donatio,20
[017] tunc autem21 fuerunt22 simul in possessione donator et donatarius: quo casu
[018] si capitalis dominus donatarium eiecerit, non recuperabit donatarius per
[019] assisam, quia possidere non incepit ex quo donator possidere non desiit. Si
[020] autem donatorem eiecerit, competit ei assisa ex quo numquam a possessione
[021] recessit. Eodem modo fiet23 si donatorem per se ante traditionem. Si
[022] autem solum donatarium in possessionem invenerit post traditionem, et
[023] ipsum statim et recenter eiecerit, per assisam non recuperabit eiectus, quia
[024] quamvis statim liberum habeat tenementum quantum ad suum feoffatorem
[025] et alios qui ius non habent, tamen non quantum ad capitalem dominum
[026] propter modum et conventionem in donatione appositam, non nisi ante
[027] f.46b] tempus, id est post longam et pacificam possessionem: et quo
[028] casu iniquum esset quod possessio cum eo remaneret nisi hoc haberet ex
[029] conventione. Ideo paratus debet esse dominus capitalis restituendi possessionem
[030] suo feoffato, nisi forte dare voluerit valorem vel pretium, et maxime
[031] si donator hoc affectaverit, vel quantum donatarius dare voluerit24 si tenementum
[032] ex causa emptionis adquisivit. Si autem capitalis dominus præsens
[033] per longum tempus dissimulaverit, donatarium eicere non poterit quin
[034] recuperet: habebit tamen actionem ex conventione versus tenentem suum
[035] qui alienavit, et non alium,25 sive solvendo sit sive non. Et unde si nihil



Notes

8-9. fuit et libere, OA, LA, MA, MB, MC, CE; fuit libere, OB, OC, MG, CM.

10. Om., MG, CM, OC.

11. Om., OB, CE, MA, MB, MC; quæratur, OC; quærat, MG, CM, V.

12. Om., MG, CM.

13-15. respondere ut prius et ostendere, OB, MA, MB.

14. Om., CE.

16. et, V, MA, OB, MG.

17. Om., MG, CM.

18. in, LA, MC.

20. donatio fiat, V.

19-20. Om., OC.

21. cum, V; aut, MSS. var.

22. fuerint, MB, OC, V.

23. fiat, MG, CM, OB.

24. voluit, V, LA, OA, MC.

25. ad alium, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College