Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 141  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non potest, quia per hoc amittit dominus servitium suum, quod quidem
[002] non est verum, salva pace et reverentia capitalium dominorum. <Et singulariter37
[003] verum est quod donatarius rem et terram sibi datam donare38
[004] poterit cui voluerit, nisi ad hoc specialiter agatur in donatione39 ne40 possit.41>
[005] Cum enim quis tenementum dederit certum42 dat43 tenementum tali
[006] modo, ut certas consuetudines recipiat et certum servitium, secundum quod
[007] superius dictum est. Et unde de iure plus petere non poterit, si habuerit
[008] quod convenit, et sic tollat44 quod suum45 fuerit et vadat. Non enim fit
[009] donatio tali modo quod habeat custodiam terræ et heredis maritagium, sed
[010] quod habeat homagium et servitium. Sed cum homagium habuerit, et tale
[011] debeatur forinsecum46 quod domino capitali debeatur relevium et custodia
[012] terræ et maritagium heredis cum evenerint, et quæ sequuntur forinsecum
[013] sicut servitium domini regis. Numquam tamen47 habebit dominus capitalis
[014] ista simul, sed unum istorum tantum cum evenerit, aut relevium aut custodiam
[015] et heredis maritagium. Et bene poterit esse quod unum istorum
[016] semper48 eveniet49 et aliud numquam. Et unde si dominus tantum relevium
[017] habeat et teneat inde50 se contentum, quamvis plus valeant custodia et
[018] f.46] heredis maritagium, et quia ubi quis tenetur ad duo sub disiunctione
[019] unum solvendo vel faciendo liberatur. Et unde cum quis capitalis dominus
[020] tenentem suum impedierit quod dare non possit, facit ei iniuriam et disseisinam
[021] apertam ex quo illum re sua et seisina uti non permittit. Tenens vero
[022] nullam facit iniuriam domino suo ex tali donatione quamvis damnum, cum
[023] ipse dominus habere possit relevium de suo feoffato et eius heredibus, et
[024] licet damnum ei faciat, non tamen erit iniuriosum prædicta ratione. Item
[025] videri poterit quod capitalis dominus iniuriam facit ponendo se in seisinam
[026] in ipsa donatione tenentis sui recenter vel post tempus, si hoc ei non liceat
[027] ex conventione. Quia esto quod cum ponere se voluerit in seisinam repellatur,
[028] vel cum in seisina fuerit statim eiciatur, unde ad hoc quod ei competat
[029] actio de repetenda seisina, oportet dicere1 et2 docere3 quod competat ei
[030] ius, et quod facta sit ei iniuria. Unde cum repulsus fuerit sine seisina
[031] habita, non video4 quod competat5 aliqua actio6 per quam adquirere possit
[032] seisinam, quam numquam habuit vel seisinam alicuius antecessoris, vel cum
[033] eiectus fuerit liberum tenementum recuperare non poterit per assisam,
[034] liberum tenementum quod non habuit. Si autem summoneri fecerit7 donatarium
[035] quare feodum suum intravit, respondere poterit et docere rationem



Notes

37. generaliter, V, OC (corr.).

38. dare, LA.

39. donando, MG, CM.

40-41. Om., OC, MG, CM.

42-43. circumdat, LA, MC.

44. tollit, V, MG.

45. factum, MG, CM.

46. forinsecum servitium, V, MG, CM, OC.

47. Om., MG, CM.

49. evenit, OB, MA, MB.

48-49. superveniet, MG, CM; super eveniet, OC.

50. Om., OB, MA, MB, CE.

1-2. Om., OA, LA.

2-3. Om., OC, MG, CM.

4-6. video aliquam actionem, OA, LA, MG, CM, MC.

5-6. competat aliquam actionem, OC.

7. fecit, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College