Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 140  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nus fuerit ex nova concessione sive19 traditione, ut superius dictum est,
[002] mutare causam possessionis, ut si primo concesserit usumfructum ad terminum,
[003] poterit concedere tenenti sine20 traditione21 ex nova causa liberum
[004] tenementum. Si autem primo ad terminum vitæ et ut liberum tenementum,
[005] poterit mutare causam usque in feodum, sed supervacuum esset omnino si
[006] unus eandem rem uni bis traderet22 ex eadem causa, cum ex prima traditione
[007] omnino desierit possidere. Si quis autem in possessione fuerit alicuius
[008] rei propriæ vel alienæ, si ab eo petatur poterit illam23 recognoscere esse ius
[009] petentis et omnino remittere, vel tenendam de24 se et heredibus suis vel de25
[010] alio, secundum quod inferius dicitur de finalibus concordiis. Item poterit
[011] f.45b] quis desinere possidere et alius incipere tam de facto proprio
[012] quam alieno. Item tam ex tempore quam ex animo et corpore, ut infra de
[013] assisa.26 Ex tempore, ut si præsens fuerit per negligentiam, et si absens per
[014] oblivionem. Longa enim absentia sicut decem annorum vel amplius inducit
[015] oblivionem.

Quibus modis amittatur possessio.


[017] CUM autem semel fuerit possessio adquisita, amitti poterit multis modis:
[018] videndum igitur quibus modis amittatur. Et sciendum quod eisdem27 quibus
[019] adquiritur. Adquiritur28 enim non tantum corpore29 vel animo tantum,30
[020] sed utroque. Animo tamen retineri poterit sine corpore, amitti
[021] tamen31 non poterit sine utroque, scilicet animo et corpore, quia retinetur
[022] animo sine corpore et corpore sine animo, et cum utrumque defecerit,
[023] amittitur ex toto. Qualiter vero amissa32 contra voluntatem possidentis
[024] restituatur, satis dicetur infra de assisa novæ disseisinæ.

Si ille cui datum est rem datam ulterius dare possit.


[026] ITEM videndum an ille cui donatum33 est, rem datam ulterius dare possit
[027] sine præiudicio capitalium dominorum. Et videtur quod sic, quia si ulterius
[028] fiat donatio licet capitalis dominus ex hoc damnum consequatur, tamen per
[029] hoc ei non iniuriatur, quia non omne damnum inducit iniuriam, sed e contrario
[030] iniuria damnum. Iniuria autem dici poterit omne id quod non iure
[031] fit, et ex iniuria sequitur actio ad tollendam iniuriam et id quod non iure34
[032] fit, sed ubi damnum et nulla iniuria, non sequitur35 actio ad tollendum nocumentum
[033] per quod fit damnum. Sed posset aliquis dicere quod ex hoc quod
[034] donatarius ulterius dat et transfert rem donatam36 ad alios, quod hoc facere



Notes

19. sine, MSS. var.

20-21. Om., OB, MB.

22. tradiderit, OB, MB.

23. illud, MG, CM.

24-25. ad se et heredes suos cum de, MG, CM.

26. assisis, OC; assis., MSS. var.

27. eisdem modis, MG; eisdem modis amittitur, V.

28-30. adquiritur non corpore tantum, V.

29-30. animo et corpore vel animo tantum, CM; corpore et animo vel animo tantum, MG.

31. Om., OB, MB.

32. commissa, OA, LA, MG, CM.

33. datum, V, OB, MB, CE.

34. de iure, OC, MG, CM.

35. sequatur, OA.

36. datam, OB, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College