Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 139  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] feoffatus expletia2 capere non possit3 propter terminum usufructuarii?
[002] Nihilominus valet donatio quia semper salvari debet terminus. Et si4
[003] secundo feoffatus postquam se tenuerit ad5 feoffamentum expletia6 ceperit,7
[004] hoc8 erit potius de libero9 tenemento primi feoffati quam suo, quia de
[005] alieno. Et cum donator semel dederit, nihil ulterius sibi retinet quod
[006] donare possit nisi nudum dominium. Casus iste evenit apud Clarendone10
[007] in præsentia Johannis de Lexingtone,11 et male fuit ibi terminatum, obiecta
[008] quadam exceptione servitutis contra primo12 feoffatum, qui tulit
[009] assisam novæ disseisinæ contra secundo feoffatum et donatorem.> Item
[010] si pluribus fiat donatio poterit quidem fieri traditio quibusdam in absentia
[011] aliorum, partim nomine proprio, partim nomine aliorum, scilicet nomine
[012] procuratorio, et sic adquiritur absentibus de facto eorum qui præsentes
[013] sunt. Item sicut fieri poterit donatio pluribus ab uno de iure vel de facto,
[014] ita possunt plures donationem13 facere uni vel pluribus, de facto vel de
[015] iure, plures de iure uni vel pluribus de re quam tenent14 in communi, erit
[016] donatio et traditio quasi una. Si autem non fuerit res communis, tunc
[017] refert quis fuerit in possessione ex quacumque causa, sive ius habuerit sive
[018] non, et si talis donationem fecerit et traditionem, valebit donatio licet
[019] donator ius non habuerit, cum possit15 quis rem dare alienam, et facta traditione
[020] statim incipit donatarius possidere et donator desinit. Et unde si
[021] verus dominus eundem donatarium vel alium feoffaverit, et cartam fecerit
[022] et homagium ceperit, donatio non valebit quia tradere non potest, cum
[023] sit extra seisinam id quod non habet, et quia feoffamentum quod quis habet
[024] ab aliquo ex una causa, illud ab alio habere non potest ex eadem causa,
[025] quia quod semel meum est ex una causa et ab uno, durante possessione mea
[026] non poterit illud iterum esse meum ex eadem causa et ab alio. Nec magis
[027] poterunt duo unicam rem dare ex una causa vel diversis, nisi res fuerit
[028] communis, ut prædictum est, quam unicam rem simul et insolidum possidere,
[029] nec simul et insolidum unicam rem possidere, non magis quam unus16
[030] stare ubi alius stat, et unus sedere ubi17 alius sedet, et eisdem rationibus
[031] dare non potest qui non possidet. Sed si quis ius habuerit in re et non18
[032] seisinam, poterit possidenti recognoscere esse ius possidentis et remittere
[033] ius suum, vel simpliciter remittere sine recognitione. Poterit etiam si domi-



Notes

2. ex pluribus, OB, MB, CE, MA (corr. expletia).

3. poterit, MA, MB, OB, CE.

4. Om., MG, CM.

5. quod, MG, CM.

6. et expletia, V, OC; ex pluribus, OB, MB, CE, MC.

7. cepit, MG, CM.

8-9. hoc plus erit ex libero, OC, MG, CM.

10. Clarhamdone, Charhamdune, Clarhamdune, Charhampton., Clarhamton., Charamton., Barhanton., MSS. var.

11. de Loynton., OB, MB, CE; Leynton., MG, CM; Lenington., LA; Baynton., MA.

12. primum, MG, CM; ipsum, OC.

13. donationes, LA, MC, OA (corr. donationem).

14. tenet, MG, CM.

15. Om., OB; posset, MG, CM.

16. Om., OB, MB, CE.

17. nisi, MG, CM.

18. non in, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College