[001] donatio simul vel successive, in eo quod superius minus dictum est. Ut si [002] quis primo unum feoffaverit, et cartam ei fecerit de feoffamento, et homagium [003] suum ceperit, et in possessionem induxerit, sive talis usus fuerit vel [004] expletia ceperit sive non, si ille idem feoffator cum sit extra possessionem [005] et nihil habeat quod ulterius tradere possit, nisi tantum servitium, vel servitium [006] et homagium, cum voluntate tenentis alium feoffaverit sicut primum, [007] et in possessionem induxerit et primum feoffatum eiecerit, uterque facit [008] disseisinam tam donator quam donatarius. Et eodem modo licet ipsum [009] primum31 non eiecerint,32 si secundo feoffatus uti voluerit contra voluntatem [010] primi, sive arando sive seminando et aliud opus faciendo. Et idem [011] erit si primo feoffatum uti non permiserit qualicumque33 impedimento se [012] dominum esse contendendo. Item non refert cui primo facta sit donatio cum [013] omnibus quæ faciunt donationem, nec qui primo usus fuerit vel expletia [014] ceperit, sed cui primo facta sit traditio. Item refert quis eorum primo [015] habuerit seisinam de voluntate et auctoritate domini per traditionem, vel [016] se posuerit quis eorum in seisinam propria auctoritate, et quo casu ille præfertur [017] qui auctoritatem habet et traditionem. Item esto34quod35 quis tenementum [018] alicui primo tradiderit ad firmam et terminum annorum, et postea [019] alium de eodem tenemento36 feoffaverit, omnibus concurrentibus quæ [020] faciunt donationem, et postea illum in seisinam induxerit, firma erit donatio [021] et bona sine alicuius præiudicio, dum tamen firmarium uti et frui non [022] impediat, quia bene sese compatiuntur de eadem re duæ possessiones, dum [023] tamen ex diversis causis, sicut traditio ad firmam et traditio in feodo ex [024] causa donationis, qia ususfructus per se stare potest in persona unius et [025] tenementum per se in persona alterius, et ille qui habet terminum non habet [026] nisi tantum ius utendi fruendi in alieno tenemento, et sic sese compatiuntur [027] istæ duæ traditiones,37 ad terminum et in feodo, et cum donator ita per [028] traditionem desierit possidere, et firmarium postea de facto feoffaverit, [029] firmarius per tale feoffamentum, licet utatur et38 fruatur et in possessione [030] sit, tamen39 donator causam suam possidendi ex tali donatione mutare non [031] potuit, scilicet terminum in feodum. Et unde si firmarius ex tali feoffamento [032] se gerat ut dominus facit disseisinam primo feoffato, et si per assisam [033] amiserit, amittit utrumque terminum et tenementum, quia gerendo se feoffatum [034] videtur tacite termino renuntiare. Et quod dicitur de duobus dici [035] f.45] poterit de pluribus qui successive fuerint feoffati. Plures tamen [036] possunt simul et semel feoffari de eodem tenemento, et omnibus simul fieri [037] poterit traditio, et erit una donatio et una traditio. <Et quid si primo1