Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 137  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] si claves cellulæ, vivariæ, vel horreorum tradiderit quis domino vel procuratori,
[002] vina et merces tradi videntur, et si procurator non erret et dominus
[003] erret, adhuc domino adquiritur possessio. Et vice versa si procurator erret
[004] et dominus non, adquiritur nihilominus, sufficit enim si unus non erret.
[005] Secus erit si uterque, quia non consentit17 qui errat. Item quidquid iuste
[006] per servum adquiritur, id domino adquiritur, sed ea quæ ex maleficiis
[007] servus apprehenderit,18 ad domini possessionem ideo non pertinent, quia
[008] nec peculii causam apprehendunt. Item tradi potest possessio per procuratorem
[009] sicut adquiri, et si quis per procuratorem tradi iusserit alicui et ipse
[010] auctoritate propria sine procuratore se posuerit in seisinam, quamvis
[011] vacuam, talis recte per se in possessionem non veniet, quia posset donator
[012] ante traditionem revocare donationem, quod quidem post traditionem
[013] facere non posset. In pendenti igitur erit donatio quousque donator illam
[014] ratam habuerit vel irritam, tenebit tamen si illam ratificaverit expresse vel
[015] tacite. Expresse, quod19 hoc voluerit. Tacite, si illam in vita non revocaverit.
[016] Si autem amicus venditoris cui mandavit ut donatarium induceret
[017] in possessionem, donatore mortuo priusquam id20 sciret,21 heredibus non
[018] prohibentibus donatarium in possessionem induxerit,22 recte tradita erit
[019] possessio. Sed si id fecerit23 cum sciret donatorem mortuum, vel cum sciret
[020] quod heredes id facere nollent,24 non erit rite facta traditio. Sed si heredes
[021] hoc affectaverint aliud erit. Item dicitur supra in principio, cum iuris adminiculo
[022] etcetera,25 quod nisi intervenerit iuris adminiculum non videtur
[023] f.44b] quis possidere, licet corpore et animo rei insistat, tamen propter
[024] rem quæ possideri non potest, sicut res sacra et religiosa, quæ a nullo possideri
[025] potest, cum tantum sit in26 possessione dei27 et bonis ipsius, nec28 ab
[026] ignorante nec a sciente, licet possessor religionem contemnat.29 Item propter
[027] causam, quia liber homo a sciente ipsum esse liberum nullo30 modo possideri
[028] potest. Ab eo autem possideri potest qui credit illum esse servum suum
[029] et non alienum. Item ab hostibus captus non magis quam servus aliquid
[030] possidere potest, quia ab aliis possidetur. Et unde cum nihil possidet,
[031] sequitur quod nihil dare potest nec transferre ad alium, nec facere accipientis
[032] cum effectu rem quam non habet, nec valet quod agit dum fuerit
[033] sub hostium potestate constitutus.

Si de una re pluribus facta fuerit donatio simul vel successive.


[035] QUALITER et per quas personas possessio retineatur satis dictum est supra.
[036] Sed restat videre quid iuris si pluribus de una et eadem re facta fuerit



Notes

17. sentit, OB, MA, MB.

18. apprehendit, OC, MG, CM.

19. quia, MG, CM, MC.

20. Om., LA; ut, MC; illud, MA.

21. scires, OA, LA, MG.

22. induceret, OB, MA, MB, Y.

23. faceret, OB, MA, MB, Y, CE.

24. nolle, OA, LA; noluerint, OC.

25. Om., OA, LA, MG, CM.

28. neque, MSS. var.

26-28. in bonis dei nec, V, OA, LA, MG, CM.

26-27. in possessione et bonis dei, OC.

29. condemnat, OB, LA.

30. vero modo, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College