Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 136  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] conscientiam rei alienæ. Per servum autem quem scimus alienum esse adquirere
[002] non possumus, nec etiam ipse aliquid domino suo adquirit, quia ab
[003] alio quam a domino suo possidetur. Per communem autem servum adquirimus
[004] etiam38 singuli in solidum, si ad hoc tamen agat servus communis ut
[005] uni tantum adquirat.39 Si autem ad hoc non agat, tunc singulis adquiritur
[006] in communi. Item adquirimus per servum in quem habemus usumfructum,
[007] quamvis ipsum non possideamus, sicut ex operibus40 suis. Item adquiritur
[008] domino per ancillam sicut per servum, id est per feminam sicut per masculum.
[009] Item impubes per servum impuberem, dum tamen tutoris auctoritate.
[010] Item per servum qui in fuga est, dum a nullo possidetur, quia quamdiu ab
[011] f.44] alio non possidetur a domino videtur possideri, vel donec exceptionem
[012] habuerit, qua se1 tueri possit in2 statu libero,3 ut si dominus habeat4
[013] actionem, servus habeat5 exceptionem. Si autem nullam, et dominus per
[014] actionem eum adquisiverit, omnia adquisita per servum dominus obtinebit.
[015] Item per servum adquiritur hereditas6 dum iacet non adita, quia hereditas
[016] est ibi loco domini. Item si plures servientes sunt7 per unum poterit hereditas
[017] retineri. Et a simili videtur quod si plures tenentes teneantur ad
[018] redditum, si quidam partem8 solverint, per hoc totus redditus retinetur.
[019] Item a simili si cui pasturam ad centum animalia dederim, licet donatarius
[020] centum non immittat, per unicam ovem immissam ad tantum numerum
[021] pasturam retinebit. Item liber homo a sciente ipsum esse liberum hominem
[022] non possidetur, nec per ipsum adquiritur. Adquiritur tamen per ipsum qui
[023] creditur esse servus. Sed mala fide possidetur liber homo si non liber sed
[024] servus alienus existimetur. Item per9 procuratorem et tutorem possessio
[025] nobis adquiritur, etiam nobis ignorantibus. Et si dicamus10 per eos nobis
[026] non adquiri quæ nostro nomine accipiunt, futurum est ut nec ipse possideat,
[027] scilicet11 procurator et tutor cui res aliena12 sic tradita est, quia non
[028] habent animum possidendi, nec is qui tradidit, quia cessit possessionem, nec
[029] erit medio tempore vacua possessio. Adquiritur tamen minori, etiam si non
[030] consentiat,13 cum plenæ ætatis extiterit. Et habebit versus curatorem14
[031] actionem negotiorum gestorum si in tali contractu se male gesserit. De
[032] maiore autem non sic, ut supra. Item adquiritur possessio et dominium per
[033] procuratorem etiam sine apprehensione, ut si quis procuratori suo tradi
[034] iusserit rem emptam vel datam, etiam in ipsa iussione,15 quia per iussionem16
[035] suam declarat voluntatem. Item si custodem in re posuerit. Item



Notes

38-39. etiam singulis in solidum nisi hoc . . . adquirit, MG, CM.

40. operis, OC, LA, MG, CM, CE, OB.

4. habet, MSS. var.

1-2. se tantum possit defendere in, MG, CM.

2-3. Om., OB, MB, (+ MA).

5. habet, MSS. var.

6. hereditati, OA, LA, OC, MG, CM.

7. sint, OA, MA, Y, MG, CM.

8. partim, OC, MG, CM.

9. propter, MG, CM.

10. dicatur, V, MG, CM.

11. sed, MG, CM.

12. Om., OA, LA, OC, MG, CM.

13. sentiat, OB, MA, MB.

14. procuratorem, V, MG, CM.

15-16. missione quia per missionem, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College