Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 135  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item per quas personas adquiratur possessio.


[002] f.43b] PER quas personas nobis adquiratur23 videndum. Et sciendum
[003] quod per nosmetipsos, et per liberos et per servos quos sub potestate nostra
[004] habemus, scienter et ignoranter, dum tamen factum eorum et negotium
[005] necessarium fuerit et approbatum. Per servos, tam illos qui sunt in potestate
[006] nostra quam extra potestatem. Item tam per alienos quam per24 proprios,
[007] dum tamen bona fide possessos.25 Per proprios adquirimus qui sunt
[008] extra potestatem, sed tamen nihil accipimus antequam corpora fuerint disrationata.
[009] Item per liberos adquirimus, sicut per procuratores, custodes, et
[010] curatores, ut si nomine nostro stipulati fuerint procuratores, vel custodes
[011] nomine nostro in possessione et nos recognoverint ad heredes. <Dum
[012] tamen verum heredem propinquum vel propinquiorem recognoverint26 ad
[013] heredem, et27 non ante.28 Et cum heres recognitus fuerit, vel ante venerit
[014] et homagium fecerit, et obtulerit domino suo quidquid de iure facere debeat,29
[015] quia non valet antequam ita sit: quia etsi verus sit heres, poterit
[016] hereditatem recusare. Et unde si dominus capitalis in seisina fuerit, donec
[017] sciverit quis sit heres, vel donec heres venerit ad ipsum facturus etcetera,
[018] vel alia ratione quacumque, quamvis dicat quod sit in seisina sub nomine
[019] talis heredis, non valet, quia per hoc non erit heres in seisina. Si vero alius
[020] quam verus heres sit in seisina, vel verus heres et alius se faciat heredem,
[021] si capitalis dominus homagium capere velit, sic illud30 capiat, salvo iure
[022] cuiuslibet vel talis nominati qui se faciat31 heredem. Et32 eodem modo adquiritur
[023] surdo et muto naturaliter, licet omnino audire non possunt neque
[024] loqui, ad similitudinem eius qui est infra ætatem, quia talibus descendit
[025] ius merum et proprietas sicut aliis.>33 Item per procuratores, cum infra
[026] ætatem nobis facta fuerit donatio et donator nobis dederit curatorem, quia
[027] minor affectum retinendi habere non poterit, non magis quam furiosus
[028] sine curatore, quia non est aliud de eis nisi ad similitudinem eius qui dormienti
[029] pluviam in manum proiecerit. Et qui accipere debet et retinere,
[030] oportet quod habeat intellectum recipiendi34 et35 retinendi. Item qui curare
[031] debet et custodiam habere, oportet eodem modo quod habeat intellectum,
[032] quia si minorem vel furiosum, liberum vel servum miseris ut possideas,
[033] nequaquam videris per eos possessionem apprehendisse quia intellectum
[034] non habent. Item de servis, per servum36 enim alienum adquirimus quem
[035] bona fide possidemus, quia credimus illum37 nostrum esse, non habentes



Notes

23. adquiritur, MG, CM, Y; adquiratur possessio, V, OC, Y (a-itur).

24. Om., OB, MA, MB, Y, MG.

25. possideamus, V; possidemus, MG, CM; possessionis, OC; possessores, CE; possessos, OA, LA, OB, MA, MB, Y.

26. recognoverit, LA, OC.

27-28. Om., OC.

29. debeat, V, MG; deberat, CM; debebit, LA; deberet, OC.

30. illam, LA, MG, CM.

31. facit, V, OC; fac., MG.

32-33. Om., LA.

34. percipiendi, V, MG, CM.

34-35. Om., MB.

34-35. Om., MB.

36. servitum, MG, CM.

37. ipsum, OB, MA, MB, CE, Y; nullum, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College