Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 134  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] post donationem factam ante traditionem furere ceperit donator, vel esse
[002] non sanæ mentis vel bonæ memoriæ, et postea subsecuta fuerit traditio,
[003] bene valebit donatio, quia voluntatem quam habuit5 donator ante furorem,
[004] et quæ non fuit revocata superveniente furore, mutare non potuit, sive
[005] ipse donatarius cum auctoritate vel sine se posuerit in seisinam, et6 ex quo
[006] donatarius7 numquam mutavit voluntatem: quod quidem si donatarius se
[007] poneret in seisinam propria auctoritate cum8 donator esset sanæ mentis, vel
[008] si furiosus, dum dilucidis gauderet intervallis, revocare vellet donationem,
[009] bene posset, quia non intervenerit auctoritas vel traditio seisinæ. Si9 autem
[010] donatarius post donationem et ante traditionem furere ceperit, vel esse non
[011] sanæ mentis, non valebit donatio nec10 traditio, quia licet donator in voluntate
[012] tradendi extiterit, tamen11 donatarius animum retinendi non habet, nec
[013] recipiendi, et ideo donator numquam desinit possidere ex quo donatarius
[014] incipere non potest. Item sine traditione poterit quis incipere possidere
[015] per longam et pacificam seisinam et continuum usum, licet alius12 possidere
[016] non desinat, quia dicitur superius quod traditionibus et usucapionibus
[017] rerum dominia et possessiones transferuntur. Item poterit esse seisina
[018] tenera et bona et firma. Ad quod breviter notandum quod numquam erit
[019] tenera ubi13 concurrunt14 ius et proprietas et seisina, ut si ius descendat
[020] alicui hereditarie et se posuerit in seisinam vacuam sine contentione,
[021] vacuam, dico, animo et corpore, statim habebit liberum tenementum in ipsa
[022] coniunctione: sine contentione dico, secundum quod contentio iusta fuerit
[023] vel iniuriosa, et secundum quod superius dictum est. Item eodem modo cum
[024] ius et possessio coniuncta fuerint15 in unica et eadem persona, et sub eadem
[025] coniunctione, ex quacumque causa adquisitionis, cum ipsa re16 transferantur
[026] ad alium, ille qui accipit statim habet utrumque, et per consequens in
[027] ipsa traditione statim habet liberum tenementum. Si autem facta sit17
[028] donatio de re aliena, vel contra conventionem vel condicionem vel intrusionem
[029] vel disseisinam, numquam erit ibi possessio firma et valida, sed
[030] tenera erit quousque substantiam ceperit et18 ex tempore longo et pacifico
[031] quod sufficere possit pro titulo, maxime contra verum dominum vel19 contra
[032] conventionem et condicionem. Contra donatorem vero vel20 venditorem,
[033] et21 alios qui ius non habent, firma erit et valida quantum ad tales, quia22
[034] statim facit liberum tenementum in ipsa traditione. Et sic adversus quosdam
[035] erit valida ab initio, invalida autem et tenera quantum ad alios.



Notes

5. habuerit, MSS. var.

6. Om., OB, MA, MB, CE.

7. donator, V, OB.

8. et, MG, CM.

9. cum, OC, MG, CM.

10. vel, V, MG, CM, LA, OC.

11. cum, OC, MG, CM.

12. Om., OB, MB.

13. nisi, V, MSS. var.

14. concurrant, V, OB, MB; accurat, MA.

15. sint vel fuerint, V, MG, CM; fuerint vel fuerint, OC.

16. Om., OB, MB, (+ MA).

17. fuerit, OB, MA, MB, CE, Y.

18. Om., MA, MB, CE, Y; -- ex, OB.

19. Om., OB; et, MA, MB, Y, CE.

20. Om., OB; et, MA, MB, CE, Y.

21. vel, MG, CM.

22. qui, OB, Y, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College