Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 133  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] prius maior et32 præceptor, non erit talis donatio vel traditio imaginaria,
[002] quia per factum et usum veritas declaratur. Item cum ambo fuerint in
[003] possessione et donator semel exiverit, et cum regredi voluerit non possit,
[004] vel cum donatarius in possessione fuerit pœnituerit donatori33 donationis,
[005] et ingredi non possit, ponat se in aliquam partem terræ donatæ facit34
[006] donatario disseisinam: quia licet donator totum fundum non circuierit35
[007] vel in omni parte non extiterit, tamen36 ex ipsa traditione totum adquisivit,
[008] cum tempore traditionis eo animo seisina nactus sit, quod totum fundum
[009] cum pertinentiis possideat usque ad terminos, et eo quod donator in
[010] traditione nihil sibi37 excepit,38 quod si39 excepisset, aliud esset. Item esto
[011] quod donator in donatione et traditione excipiat ne donatarius uti possit
[012] vel frui, talis donatio perfecta erit, licet inefficax et effectum non habeat
[013] vel profectum. Item esto quod procurator negotia gerens sui domini rem
[014] emerit in absentia sui domini, vel stipulatus fuerit ex causa donationis, et
[015] facta traditione recedat donator animo et corpore, et procurator nomine
[016] domini sui in possessione extiterit corpore et animo retinendi, et cum dominus
[017] inde certioratus factum procuratoris non approbaverit, et venerit aliquis
[018] a latere, et procuratorem eiecerit: videndum cui competat assisa. Non
[019] donatori, quia animo et corpore recessit a possessione. Item nec40 procuratori,
[020] quia nomine suo non recepit, sed alieno. Item non domino procuratoris,
[021] quia factum procuratoris non approbavit. Videtur igitur quod cum
[022] f.43] disseisitore remanebit, quod esset iniquum, cum ex maleficio suo
[023] non debeat1 lucrum reportare. Re vera competit assisa donatori, quia licet
[024] animo et corpore recessit,2 tamen possidere non desiit ex quo donatarius
[025] possidere non incepit. Item incipit quis3 possidere quando de voluntate
[026] donatoris nactus fuerit possessionem vacuam corpore et animo retinendi,
[027] per ipsum donatorem vel eius procuratorem, per litteras vel4 per nuntium,
[028] secundum quod prædictum est. Sed cum procuratorem miserit vel nuntium
[029] ante traditionem pœnituerit donatorem donationis, quæritur an donatio
[030] revocari possit ex pœnitentia. Et videtur quod sic. Sed refert utrum constiterit
[031] procuratori vel nuntio de voluntate donatoris mutata vel non. Si
[032] autem constiterit non valebit donatio, licet fuerit traditio subsecuta. Si
[033] autem non, bene tenebit. Item esto quod donator ante traditionem moriatur,
[034] sive hoc ignoraverit sive non, non valebit. Et illud idem dici poterit de morte
[035] donatarii, si per procuratorem adeptus fuerit possessionem. Item esto quod



Notes

32. Om., OB, MA, MB, Y.

33. donatoris, OB, MG; donatorem, V; donatori mod., CM, MG (donatoris).

34. faciat, OB, MA; fiat, MB.

35. circuit, MG, CM; circuiverit, V, MA, MB.

36. Om., OB, MA, MB.

37. Om., OC.

38. exceperit, OB, MA, MB; excipit, OC.

37-39. Om., MG, CM.

37-39. Om., MG, CM.

40. non, OB, MA, MB.

1. debent, MG; debet, V, CM.

2. recesserit, V, OB, MA, MB, MG, CM.

3. Om., OB, MA, MB.

4. et, OA, LA, OC, MG (-- per), CM (-- per).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College