Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 132  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] extantes vel futuros. Extantes vero bene potest18 excipere quia per extantes
[002] non impeditur donatarius, quin19 possit statim uti et frui. Si vero
[003] futuros, tunc refert utrum ad certum tempus vel imperpetuum. Si autem
[004] non20 possit uti frui ante tempus, perfecta erit possessio quoad liberum
[005] tenementum, plenariam tamen non erit ante usumfructum. De hoc autem
[006] quod dicit quod vacua debet esse possessio, duo principaliter exiguntur,
[007] quod perfecta sit alicuius rei donatæ donatio et traditio, ad hoc quod competat
[008] actio donatario contra donatorem, scilicet quod res tradatur, et quod
[009] sequatur missio rei in vacuam possessionem. Vacua enim tradi non intellegitur,
[010] si quis eam possiderit per se, vel si quis in eadem possessione fuerit,
[011] f.42b] sicut procurator, colonus, vel inquilinus, hospes, servus, vel amicus,
[012] licet subiectus non sit ei cuius nomine fuerit in possessione.21 Item si cum
[013] ambo fuerint in possessione, sive simul utantur sive non,22 sive imaginaria sit
[014] donatio sive non, et donatorem pœnituerit fecisse traditionem et donatarium
[015] eiecerit, non recuperabit eiectus per assisam quia vacuam possessionem
[016] non habuit,23 eo quod donator a possessione non recessit. Et e contrario,
[017] si donatarius donatorem, donator recuperabit per assisam prædicta
[018] ratione, quia numquam desiit possidere. Item cum donator donatarium in
[019] possessionem induxerit et statim recesserit, et postmodum sine mora reversus
[020] sub colore hospitandi hospitium petierit, adhuc24 poterit esse donatio
[021] imaginaria et non vera. Sed et tunc refert utrum sub eodem colore admittatur,
[022] vel repulsus fuerit. Si autem repulsus,25 per assisam non recuperabit,
[023] quia de sua voluntate et non compulsus exivit, et rata et firma erit
[024] donatio ex quo semel voluit. Si autem gratis admittatur, tunc videndum
[025] utrum se gerat ut dominus, sic utendo, agendo, percipiendo ut prius: et
[026] si hoc egerit, tunc videtur quod animo a possessione non recessit, sed
[027] illam26 potius animo continuavit. Si autem post longum intervallum redierit,
[028] et donatarius medio27 tempore in possessione extiterit, et per se usus
[029] fuerit, erit traditio bona quia tempus purgat vitium, et maxime ex nova
[030] conventione si conventione de novo intervenerit: et sic tenere poterit donatio
[031] et valere, quamvis fructus perceptos28 et alia in usus proprios convertat
[032] tempore vitæ suæ. Videtur etiam sine præiudicio melioris sententiæ quod
[033] sive statim redierit postquam29 semel exiverit,30 sive non, si sic non agat ut
[034] dominus sed statum suum ex toto mutaverit quod agat ut procurator, vel
[035] seneschallus, vel serviens ubi prius fuit dominus, et quod sit ministrator ubi31



Notes

18. poterit, V, OB; possunt, OC.

19. qui, OA, MG.

20. ne, OB, MA, MB, CE.

21. possessione cum non sit (sint) in seisina nomine donatarii, V, OC, MG, CM, (+ Y), (+ MA).

22. non in parte vel in toto, V, OC, (+ MA); in parte vel in toto sive non, MG, CM.

23. habuerit, MSS. var.

24. Om., MA, MB, OB; ad hoc, MG, CM.

25. repulsus fuerit, OB, MA, MB.

26. eam, OB, MA, MB, CE, Y.

27. in eo, MG, CM.

28. Om., V, MG, CM.

29-30. Om., MG, CM.

31. nisi, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College