Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 131  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] naturaliter1 iniuste et non vere. Est enim naturalis possessio iusta et iniusta.
[002] Iusta, ut si facta2 traditione extiterit donatarius in possessione vacua et
[003] per se: naturalis et iniusta, ut si cum donator donatarium induxerit in possessionem
[004] ambo simul remanserint in possessione, et quo casu dum donatarius
[005] in possessione fuerit si utatur ut prius, et statum3 non mutaverit,4
[006] uterque habet naturalem possessionem, sed donator iustam et donatarius
[007] iniustam. Et idem erit si uterque utatur ut dominus, quia donator utendo
[008] possessionem suam continuat, et donatarius utendo nihil sibi adquirit. Si
[009] autem donatarius utatur ut dominus et donator non, adhuc non incipit
[010] donatarius possidere quia vacuam non habet possessionem. Et idem5 dici
[011] poterit de familia donatoris, ut si6 cum7 donator donatarium in possessionem
[012] induxerit, et sic corpore proprio et animo recesserit, relictis in possessione
[013] uxore, pueris, vel alia familia,8 licet donatarius utatur, tamen per
[014] talem usum nihil adquirit prædicta ratione, quia vacuam non habet possessionem.
[015] Item esto quod cum donator donatarium in possessionem induxerit,
[016] simul9 in possessione extiterint per aliquod tempus, et simul a possessione
[017] recesserint, quia poterit esse donatio et traditio imaginaria et fictitia,
[018] de veritate et partium voluntate et animo constare non poterit nisi per
[019] usum. Per usum enim in hoc casu declarari poterit veritas, et in hoc est usus
[020] necessarius, quia quamvis per inductionem in possessionem præsumi posset
[021] donationem et traditionem esse veram, et cui standum erit10 donec probaretur11
[022] in12 contrarium, tamen posset donator ipso facto docere contrarium
[023] utendo ut prius per se vel per13 suos, et per factum tale vincitur præsumptio,
[024] eo quod facit contrarium facto præcedenti. Per exteriora enim præsumi
[025] poterit de interioribus, secundum quod dicitur, Monstrat per vultum
[026] quid sit sub corde sepultum, et multo fortius monstrare poterit per factum.
[027] Item cum ambo simul a possessione recesserint, iniungat donator familiæ
[028] quod sit intendens donatario sicut domino in omnibus, vel cum sacramento
[029] vel sine, et si14 sic factum fuerit, sufficiens erit donatio et traditio. Si autem
[030] fecerit contrarium, ita poterit esse donatio et traditio imaginaria et non
[031] vera, maxime si donator reversus15 negotium sic gestum ratum habuerit.16
[032] Si autem hoc non approbaverit, firma erit donatio, et tenebitur familia
[033] donatario per actionem negotiorum gestorum.17 Sed esto quod cum quis
[034] donationem fecerit et traditionem fructus exceperit, tunc refert utrum



Notes

1. naturaliter et, OB, MA.

2. iusta facta, V, MG, CM (+ iusta).

3. statum vero, OC; statim, Y.

3-4. statim vero mutaverit, MG, CM.

3-4. statim vero mutaverit, MG, CM.

5. ideo, MG, CM.

6-7. Om., OB; sicut, MA, MB; cum, CE.

8. familia nomine donatoris, V, OC, MG, CM.

9. et simul, V, MG, CM.

10. esset, OA, LA, OC, MG, CM.

11. probaretur, OA, LA, OC, MC, MG, CM; probetur, OB, MA, MB, CE, Y.

12. Om., OB, MA, MB.

13. Om., OB, MA, MB.

14. Om., OA, OC; cum, MG, CM.

15-16. reversus ne factum sic gestum rectum habuerit, MG, CM.

17. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College