Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 130  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] perabit donatarius, et si irritam, primo discutiatur inter eos, et postmodum
[002] procedat assisa versus extraneum vel non procedat.>

Facta traditione, videndum quando donatarius incipit possidere et quando donator desinit.


[004] VIDENDUM est etiam quando donatarius post traditionem incipit possidere
[005] et donator desinit. Et tunc refert utrum donatarius fuerit in possessione
[006] per se, et vacuam habuerit62 seisinam sine donatore vel suis, vel si donator
[007] fuerit in possessione simul cum donatario, vel aliqui de suis nomine63 suo.64
[008] Et sciendum quod donator numquam desinit possidere antequam donatarius
[009] possidere incipiat, quia uno incipiente desinit alius, dum tamen donatarius
[010] in possessione fuerit65 vacua, et donator et sui extra possessionem
[011] extiterint corpore et animo possidendi, et donatarius in possessione corpore
[012] proprio vel alieno nomine suo cum animo possidendi. Et sic desinit donator
[013] et incipit donatarius possidere. <Desinit66 donator possidere cum corpore
[014] et animo donandi et transferendi ad donatarium se posuerit extra seisinam.
[015] Corpore, dico, proprio et suorum, et incipit donatarius cum ingressus fuerit
[016] vacuam possessionem per se vel per suos, id est corpore proprio vel suorum
[017] cum animo possidendi et retinendi,67 et68 sic desinit unus et incipit alius.
[018] Sed qualiter perpendi poterit quo animo donator donationem fecerit, cum69
[019] solus deus cor hominis intueatur, et homo secundum faciem iudicare oportet?
[020] Per exteriora, secundum70 opera exteriora et secundum visum et71 intellectum
[021] hominum.72 Dicere enim73 poterunt, Vidimus quod talis gratis et
[022] de voluntate sua exivit et sine aliqua coactione, et quod donatarius libere
[023] intravit.> Et sciendum quod animo et corpore simul adquiritur possessio,
[024] et non corpore per se nec animo per se, et sicut adquiritur utroque ita non
[025] amittitur nisi utroque, quia si quis a possessione eiciatur, non amittit statim
[026] utramque possessionem naturalem et civilem, quia animo retinere poterit
[027] civilem licet fuerit extra possessionem, secundum quod inferius dicetur74
[028] de assisa. Item solo corpore, quod non est multum in usu sine animo, ut
[029] post mortem alicuius donec corpus efferatur75 ad sepulturam, quia ante
[030] non erit possessio vacua quin animo vel corpore retineatur, et cum corpus
[031] efferatur76 iam utroque desinit possidere. Et de hac materia dicetur plenius
[032] infra de assisa. Item desinunt quidam possidere in veritate, quidam quoad
[033] f.42] opinionem hominum, quia imaginaria poterit esse donatio, et similiter
[034] traditio, quia poterit quis naturaliter possidere vere et iuste, et etiam



Notes

62. habuit, MSS. var.

63-64. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

65. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

66. vel desinit, MG, CM.

67. recipiendi, LA.

67-68. Om., MG, CM.

67-68. Om., MG, CM.

69. et, MG, CM.

70. sed, MG, CM.

71. et non, CM, MG, OC (* non).

72-73. hominum dare enim, OC; homines enim dicere, CM; homini dicere enim, MG.

74. dicitur, MSS. var.

75-76. offeratur . . . offeratur, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College