Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 129  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] donator nec heredes sui umquam33 habeant regressum aliquo tempore etcetera.34
[002] Item sufficit pro35 traditione, etsi36 traditio non præcedat ratihabitio
[003] donatoris si in prima voluntate præstiterit cum memoria bona. Item oportet
[004] quod vestita sit traditio et non nuda, scilicet quod traditionem præcedat
[005] vera causa vel putativa qua37 transeat dominium. Et illud non refert
[006] utrum38 tradat dominus an alius eius39 tamen40 voluntate. Et non refert
[007] multum utrum præcedat vel sequatur voluntas, ut si procurator liberam
[008] habens administrationem negotiorum universorum, si talis vendiderit
[009] et tradiderit rem facit accipients voluntate domini subsecuta. Item
[010] contra voluntatem domini quandoque transfertur dominium, scilicet
[011] per iudicem, quia iudicium41 ruit in invitum. Et non fit42 hoc tantum inter
[012] vivos, sed etiam in ultima voluntate dum tamen donator bonam habeat
[013] memoriam, sicut fieri solet inter vivos. Item quædam transeunt cum universitate
[014] licet de eis specialiter non fiat mentio, sicut sunt pertinentiæ et
[015] iura. Item in incertam personam, sicut sunt missilia.43 Item sine traditione,
[016] res habita pro derelicta44 ubi dominus statim esse desinit dominus:
[017] si autem causa45 levandæ navis non sit, quia non ea voluntate eicit quis ut
[018] desinat esse dominus vel nolit. Si autem ea mente ut nolit esse dominus,
[019] aliud erit. Item sine traditione si velit quis id quod est apud te46 disseisina
[020] vel intrusione tuum sit et47 tibi48 remaneat, tamquam venditum vel49
[021] datum.50> <Item videndum qualiter donatarius et per quem poni debeat
[022] in seisinam. Et sciendum quod per seipsum vel per51 procuratorem quemcumque
[023] hominem proprium vel alienum, qui nomine suo recipiat seisinam,
[024] sive cum absens dominus52 sit hoc [fiat53 sive præsens, vel cum hoc]54 sciat
[025] vel ignoret,55 dum tamen cum sciverit consentiat. Item seisinam potest
[026] recipere absens vel præsens, sciens vel ignorans, si56 ille qui in seisina fuerit
[027] ad terminum vitæ vel annorum attornatus fuerit donatario, et cum ipse de
[028] voluntate sua attornaverit ei, et ei fecerit servitium, ita quod donatarius in
[029] seisina fuerit per se vel per attornatum suum,57 et quod58 hoc sit notorium59
[030] quod possit veritas probari,60 quod si61 fuerit eiectus per donatorem recuperabit.
[031] Si autem per alium ad quem non pertinet et donatarius assisam
[032] portaverit vocandus erit donator, et si ratam habuerit donationem recu-



Notes

33. nunquam, V; unquam, LA, MG, CM, MC.

35. quod, MG.

36. ut si, OC.

35-36. quod si, CM.

35-36. quod si, CM.

37. quæ, LA; quod, MG, CM; qua, V, MC; quia (corr. quæ), OC.

38. Om., LA, MC; an, OC.

39-40. cuius causam, MG, CM.

41. iudicem, MG, CM; iudicium tunc, LA, MC.

42. Om., OC, MG, CM (--hoc).

43. missibilia, V; minisibilia, CM; missalia, MC.

44. delicto, LA, MC.

45. tam, MG, LA, MC.

46. te in, LA, MC.

47-48. etc., V, MG, CM.

49-50. Om., MG, CM.

51. Om., MG, CM.

52. Om., OC, MG, CM (--d. sit).

53-54. Om., LA, OC, MG, CM, MC.

55. ignorat, OC, MG, CM.

56. sed, MG, CM.

57. Om., MG, CM.

58. Om., MG, CM.

58-59. hoc quod sit donatarium, OC.

58-59. hoc quod sit donatarium, OC.

60-61. probari si, LA, MC; probari quod, MG, CM; probari quod si, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College