Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 128  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dominis fiat donatio et traditio de eadem re uni vel duobus, utraque a vero
[002] domino poterit revocari, et quantum ad donatores4 ille præfertur qui prius
[003] fuit in seisina. Et idem dici poterit5 de duobus6 quibus dominus7 vel non
[004] dominus donationem8 et9 traditionem10 fecerint.11 Et unde versus,
[005] Rem domino vel non domino vendente duobus,
[006] In12 iure est potior13 traditione prior.
[007] <Adquiritur14 res per traditionem, quia traditionibus et usucapionibus
[008] etcetera. Et quod dicitur15 traditione adquiri16 possessionem,17 regulare quidem
[009] verum est quod inter vivos non adquiritur dominium sine inductione in
[010] possessionem: sed tamen aliquando bene adquiritur sine possessione vacua.
[011] Illa enim verba in vacuam possessionem dicuntur demonstrative et non
[012] causative. Regulare autem dixi ideo, quia quandoque sine traditione transit
[013] dominium et sufficit patientia, ut si tibi vendo quod tibi accommodavi,
[014] aut apud te deposui vel ad firmam vel ad vitam. Et18 si quod ad vitam
[015] vendam tibi in feodo, et sic mutaverim causam possessionis, hoc fieri poterit
[016] sine mutatione possessionis. Ex hoc enim quod patior rem meam esse tuam
[017] ex alia causa, vel apud te esse, videor tradere. Idem de mercibus in horreis.
[018] Idem etiam dici poterit et assignari quando res donata est vel vendita in
[019] conspectu, quam venditor vel donator dicit se tradere, ut si ducatur19 in
[020] aream20 vel campum. Item retentio ususfructus et traditio instrumenti rei
[021] de firma et termino pro traditione accipitur. Item illud21 idem poterit assignari
[022] cum rem illam quam tibi donavi et non tradidi conducam22 a te,23 sic24
[023] videor tradere. Item si rei petitæ acceperim25 pretium, ut si petam a te rem
[024] meam et res sit in præsenti, transfero proprietatem in emptorem, si emptor
[025] postea nanciscatur possessionem mea26 voluntate. Item si res animo vacua
[026] non fuerit, ut si das,27 vel alio modo ad vitam, transferri poterit pro ea parte
[027] quæ vacua fuerit, ut si ego do28 dominium et proprietatem et liberum tenementum
[028] et alius usumfructum, quod meum est transferre potero sine præiudicio
[029] usufructuarii. Item quod meum est si habuero proprietatem et alius
[030] liberum tenementum, quod meum29 etcetera, sed ita quod ille qui ita30 partim
[031] f.41b] meo nomine et partim suo proprio attornatus31 fuerit donatario
[032] sicut fuit donatori, et ipse se attornaverit sicut waranto suo, et32 ita quod



Notes

4. donatorios, V.

5. potest, V, OA, LA, MC.

7. Om., MG, CM, OC; domini, OB.

6-8. de duobus dominis donationem, OA.

11. fecerit, V, MB, Y; facientibus, OA.

9-10. Om., OB, MA, MB.

12-13. de iure potior, OC, MG; de iure ipsorum, CM.

14. adquiritur etiam, OC.

15. Om., OC, MG, CM.

16. adquiri potest, OC; adquiritur, CM.

16-17. adquirit possessio non, MG.

16-17. adquirit possessio non, MG.

18. ut, LA, MC; vitam si quod, MG.

19. dicatur, OC, CM, MC, MG (corr. ducatur).

20. horreum, V, MG, CM.

21. istud, LA.

22. conductam, MG; conduccam, OC.

24. si, MG, CM.

22-23. condicio causa te, CM.

22-23. condicio causa te, CM.

25. ac ipse, CM; acciperim, MG; acciperem, OC.

26. in ea, MG, CM.

27. dos, V, LA, MC; das, OC, MG, CM.

28. Om., LA, OC, MC.

29. meum est, V, CM.

30. Om., MG; utetur, OC.

31-34. Om., OC.

32. Om., MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College