Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 127  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fundo dominium habuerit38 merum39 ius et proprietatem, feodum40 et liberum
[002] tenementum, et usumfructum, et totum tradendo statim totum transfert
[003] ad donatarium. Si autem totum non habuerit, statim transfert id41
[004] quod habet. Et si non nisi usumfructum tantum, tamen statim facit suo
[005] feoffato liberum tenementum, quantum ad se et42 alios qui ius non habent,
[006] sed quantum ad verum dominum non nisi post tempus. Si autem omnino
[007] nihil habuerit qui tradit nec aliquam seisinam, ad eum qui accipit nihil
[008] transfert, quia dare et transferre non potest nec tradere id43 quod non
[009] habet. Cum autem dominium tradatur, transfertur ad accipientem tale
[010] dominium quale fuit apud eum qui tradidit, ut si fundus fuit servus vel
[011] oneratus, transfertur cum servitutibus et onere, nisi donator in se susceperit44
[012] onus in ipsa donatione in toto vel in parte. Si autem liber fuit fundus,
[013] transfertur tunc uti45 fuit.46 Item si donator liberum fundum esse
[014] dixerit cum tradiderit, qui47 re vera servus fuerit, nihil iuris48 servituti
[015] fundi detrahit,49 sed obligat se50 debere præstare quod dixerit.51 Si autem
[016] fundum tradiderit cum pertinentiis et servitutibus, pertinentias et servitutes
[017] transfert ad eum qui accipit. Et si nihil aliud52 transferre poterit
[018] donator ad accipientem quam ipse habuit, ut si non nisi nudum usum, vel53
[019] usumfructum, tamen ad aliud transfertur quoad accipientem, scilicet ad ius
[020] merum, feodum, et liberum tenementum, quia ex eo quod quis in possessione
[021] fuerit quali54 quali,55 poterit hæc omnia facere suo feoffato quoad dominium,
[022] vel saltem quoad excambium, licet dominus56 rei non extiterit.57 Sed
[023] statim non efficitur accipiens dominus nisi post seisinam longam et pacificam,
[024] quantum ad verum dominum. Et unde58 si verus dominus recenter
[025] eum eiecerit,59 per assisam non recuperabit si donator plenum ius in re
[026] non habuit,60 ut si non nisi ad vitam tenuerit, vel non nisi usumfructum
[027] vel nudum usum habuerit. Si autem donator talem eiecerit vel alius qui
[028] f.41] ius non habuerit,1 versus omnes tales quolibet tempore per assisam
[029] recuperabit. Si autem donatio et traditio facta2 fuerit de eadem re uni ab
[030] uno domino, et alii a non domino, traditio facta a domino prævalebit, et
[031] idem3 si duobus, quia una poterit revocari et alia non. Item si a duobus non



Notes

38. habuit, OA, Y.

39. verum, OB, MA, MB, CE.

40. et feodum, MG, CM, OC.

41. aliquid, OB, MB; MA, corr. id.

42. et ad, MG, CM.

43. illud, OB, MA, MB.

44. Om., OB, MB.

45. uti, OC, Y.

45-46. uti frui, OB; uti sint, MG, CM.

45-46. uti frui, OB; uti sint, MG, CM.

47. quia, MG, CM.

48. iure, V; iur., OA, OB, MA, MB, Y, MG, CM, MC.

49. detraxerit, OB; detraxit, MA, MB.

51. dixit, CM.

50-51. se præstare quod dixisse deberet, OB, MA, MB, CE, Y.

52. Om., MG, CM.

53. vel si, V, OC, MG, CM.

54-55. quali quali, V, OA, MC, LA, OC; quasi, OB, MB, CE, Y; quali, MG, CM, (MA corr.).

56-57. domino . . . constiterit, OB, MA, MB, CE (--non), Y, MC (extiterit).

58-59. unde et si verus dominus non recenter eiecerit, MG, CM.

60. habuerit, MSS. var.

1. habuit, MSS. var.

2. celebrata, OB, MA, MB, CE, Y.

3. ideo, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College