Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 126  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tem, non erit ulterius quærendum si donatarius in aliqua parte usus fuerit,
[002] quia ista24 inquisitio esse debet cum donatarius ex ea nihil debet25 consequi.
[003] Et semper videndum est quæ sit res principalis quæ venit in donationem,
[004] utrum videlicet terra, fundus, vel manerium, vel domus, et tunc
[005] qualis debeat esse traditio et qualis usus.> Item nec expletia capere, quia
[006] nondum advenit tempus messium neque vindemiarum. Si autem fructus
[007] non maturos perceperit vel arbores prostraverit, ista non debent dici expletia,
[008] cum sint potius ad damnum quam ad commodum. Idem dici poterit
[009] de pastu pecoris, quod26 sufficit quoad seisinam quod quis habeat aspectum
[010] et possidendi affectum, quamvis statim pecus27 non immittat, etiam secundum
[011] numerum debitum. Item si traditio non interveniat, sufficit28 pro traditione
[012] quoad seisinam et liberum tenementum longa seisina et pacifica et
[013] longus usus, quamvis in re aliena. Ut si quis ingressum habuerit in rem
[014] vacuam et a nullo possessam, sicut in hereditatem non aditam,29 longa enim
[015] possessio sufficit pro traditione, et parit ius. Item cum præcesserit donatio,
[016] et donatarius propria auctoritate sine donatore vel eius procuratore,
[017] vel sine litteris30 et nuntio se posuerit in seisinam sine traditione, non valet
[018] talis seisina. Potest31 enim donator ante traditionem mutare voluntatem,
[019] cum imperfecta sit donatio, et possessionem retinere corpore et animo, et
[020] si talis se teneat in possessione competit domino assisa novæ disseisinæ. Sed
[021] si donator post talem seisinam bonæ memoriæ existens, quamvis impotens
[022] sui, ratam habuerit donationem et talem seisinam approbaverit, ex ratihabitione
[023] convalescit. Item sufficit pro traditione corporali nuda voluntas
[024] domini ad alium, quasi mutata causa possessionis, dum tamen fiat cum
[025] solemnitate quod probatio no deficiat, ut si quis rem alicui locaverit vel
[026] concesserit ad terminum vitæ vel annorum, postea32 eidem vendiderit vel
[027] donaverit, licet eam ex tali causa primo non habuerit, eo tamen quod ipse
[028] dominus patitur eam ex tali causa vel alia quacumque apud eum esse sua
[029] f.40b] efficitur. Eodem modo si ex nulla iusta causa præcedente, sed si
[030] per intrusionem vel33 disseisinam sit aliquis in possessione rei alterius, et
[031] velit dominus proprietatis quod sua sit, sua erit, quamvis possessio apud
[032] verum dominum non fuerit. Fingitur enim per voluntatem domini quod
[033] res quasi ex eo et per manum suam ad detentorem pervenerit possessio et
[034] dominium. Item videndum quid transferat qui tradit. Et34 sciendum35 quod
[035] transfert36 ad eum qui accipit quod est apud eum qui37 tradit, ut si quis in



Notes

24. Om., CM; (* si), MG.

25. debeat, V, LA, MC.

26. quia, V, MG.

27. pecora, V; petens, OC, MG, CM.

28. Om., MA, MB, OB (quia).

29. additam, OC, MG, CM.

30. littera, MG, CM; brevi, V; bou., LA.

31. poterit, OB, MA, MB, CE, Y.

32. et postea, V, MG, CM, OC.

33. et, OB, MA, MB, CE, Y, OC.

34. Om., MG, CM, OC.

35-36. sciendum quod illud totum et aliter quam ipse teneat et seipsum obligare potest transfert, V (transferat), OC, MG (--teneat), CM (--teneat).

37. cui, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College