Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 125  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] gentium nobis adquiruntur. Nihil enim tam conveniens58 est naturali æquitati
[002] quam desiderium domini volentis in alium rem suam transferre59
[003] f.40] ratam60 haberi. Et nihil interest an ipse dominus per se tradat alicui
[004] rem datam, an alius voluntate ipsius, sicut per procuratorem si ipse
[005] præsens non fuerit, vel per nuntium cum litteris tamen procuratoriis
[006] patentibus, ut supra dictum est in parte, continentibus voluntatem ipsius
[007] donatoris. Et in quo casu ostendantur1 litteræ et carta ut2 dici poterit talis
[008] habuit breve et cartam, secundum quod Anglice dicitur, He hadde bothe
[009] writ and chartre. Et sive fiat traditio per ipsum dominum vel per procuratorem,
[010] si3 cui fieri debeat traditio de aliqua domo per se vel mesuagio
[011] ratione alicuius fundi, eo animo ut donatarius totum fundum possideat
[012] usque ad terminos4 cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, et ubi non est
[013] necesse omnes glebas circuire, nec ubique nec undique pedem ponere, fieri
[014] debet traditio per ostium et per5 haspam vel6 per7 anulum,8 et sic erit in
[015] possessione de toto ex voluntate et aspectu et9 possidendi affectu.10 Si autem
[016] nullum sit ibi ædificium, fiet11 ei12 seisina secundum quod vulgariter dicitur
[017] per fustum et per baculum, et sufficit sola pedis13 positio cum possidendi
[018] affectu ex voluntate donatoris, quamvis statim expletia non ceperit. Poterit
[019] enim quis habere liberum tenementum ex traditione, quamvis statim non
[020] utatur nec expletia capiantur,14 quia usus et expletia non multum operantur
[021] ad donationem. Valent tamen multotiens ad possessionis declarationem,
[022] et dici poterunt vestimenta donationum sicut traditio. Si quis enim equum15
[023] emerit in ipsa traditione suus erit, licet statim eo non utatur, et illud16 idem
[024] dici poterit de vestimento et huiusmodi. Eodem modo si quis fundum
[025] emerit, non poterit statim arare nec excolere, quia boves forte17 non habet
[026] neque carucam, nec aliquid18 quo uti possit, vel19 quia dies feriatus,20 et
[027] sufficit21 talis seisina quoad liberum tenementum. <Et cum animo tali
[028] transferatur fundus ut donator totum transferat et donatarius totum recipiat,
[029] non sufficit quod donatarius utatur in aliqua parte, sive in principali
[030] sive in pertinentiis, nisi donator et omnes sui omnino a possessione exeant,
[031] quia utendo in parte per se vel per suos totum retinet fundum cum pertinentiis,
[032] quamvis donatarius in aliqua parte utatur, sive in principali sive
[033] in pertinentiis, quia per talem usum nihil adquirit. Sed22 si fiat inquisitio
[034] de usu,23 et inquiratur quod donator in aliqua parte usus sit usque ad mor-



Notes

58. inconveniens, OB, MA, MB.

59. transferri, OB, MB.

60. ratum, OB, MA, MB, CE, Y, V.

1. ostenduntur, MG, CM.

2. et, MG, CM.

3. sed, MG, CM.

4. terminum, OA.

5. Om., OB, MA, MB.

7. Om., OC, CM.

6-8. Om., OA, LA.

9-10. per possidendi affectum, MG, CM, OC (et).

11. fiat, V, OB, MA, MB, Y, CM.

12. ibi, MG, CM.

13. pedum, MG, CM.

14. capientur, MG, CM.

15. Om., OB, MB, (+ MA).

16. istud, LA, Y; id, MG.

17. fortasse, OB, MB, CE, Y.

18. aliud, OA, LA, OC, MG, CM, MC.

20. feriatus est, LA, MC.

19-21. vel dies sit feriatus sufficit, MG, CM.

22. Om., OC, MG, CM.

23. casu, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College