Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 124  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] pro39 voluntate40 concedentis. Si autem incertum, tunc fiat ut supra dicitur41
[002] de precario.

De traditionibus.


[004] ITEM non valet donatio nisi subsequatur42 traditio, quia non transfertur
[005] per homagium res data, neque per cartarum vel instrumentorum confectionem
[006] quamvis in publico fuerint recitata. Item nec43 per imaginariam
[007] traditionem ubi44 corpore recedit et animo retinet possessionem, et vult
[008] potius quod res data cum eo remaneat quam transeat ad donatarium, et
[009] unum agit et aliud agere simulat. Sed tunc demum cum donator plenariam
[010] fecerit seisinam donatario per45 se46 si præsens fuerit, vel per procuratorem
[011] et litteras si absens fuerit, ita quod carta donationis et litteræ procuratoriæ
[012] coram vicinis ad hoc specialiter convocatis legentur in publico. Et etiam
[013] cum donator corpore et animo recesserit a possessione, si præsens47 fuerit
[014] in ipsa traditione, sine aliqua spe et animo revertendi48 ut dominus, et cum
[015] donatarius in possessione vacua extiterit corpore et animo et49 cum voluntate
[016] retinendi possessionem, et quod unus desinat et alius incipiat possidere:
[017] quia donator numquam desinit possidere donec donatarius plenarie
[018] fuerit in seisina, nec iacebit seisina aliquo tempore medio vacua.

Quid sit traditio.


[020] VIDENDUM est imprimis quid sit traditio. Et est traditio de re corporali,50
[021] propria vel aliena,51 de persona in personam, de manu propria vel aliena,
[022] sicut procuratoria, dum tamen de voluntate domini, in alterius manum
[023] gratuita translatio. Et nihil aliud est traditio in uno sensu nisi52 in possessionem
[024] inductio. De re corporali ideo dicit quia res incorporalis non patitur
[025] traditionem, sicut ipsum ius quod rei sive corpori inhæret, et quia non possunt
[026] possideri, sed quasi. Ideo traditionem non patiuntur, sed quasi, nec
[027] adquiruntur nec retinentur nisi per patientiam et usum. De re propria vel
[028] aliena dicit quia53 refert quis traditionem facere possit. Et sciendum quod
[029] omnis qui donationem fecerit54 sive sit dominus sive non dominus.55 Si
[030] autem fiat traditio a vero domino, statim et sine mora incipit donatarius
[031] habere liberum tenementum propter coniunctionem iuris et seisinæ, et
[032] mutuum utriusque partis consensum, et sufficit semel voluisse in ipsa traditione
[033] vel post traditionem,56 et quia res quæ traditione nostræ fiunt57 iure



Notes

41. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

39-40. per voluntatem, OB, MA, MB, CE, Y.

42. sequatur, OB, MA, MB, CE, Y.

43. neque, MSS. var.

44. nisi, MSS. var.

45-46. Om., OB, MA, MB, Y.

47. absens, OB, MA, MB, MC, CE, Y, V.

48. retinendi, MA, MC, MB, CE, Y, OB (--et animo).

49. Om., MG, CM.

50-51. corporali vel aliena vel propria, OB, MA, MB, CE, Y.

52. quam, OB, MA, MB.

53. quod, V, MG, CM.

54. fecerit, OA, MA, MC; facit, Y; traditionem, OB; etc., OC, CM, MG; om., LA, CE, MB.

55. Om., OC, MG, CM.

56. donationem, OB, MA, MB.

57. fiunt, OA, LA, Y, MC; nostra fuerint, V, MG, CM; nostræ fuerint, OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College