Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 123  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] proprietatem, feodum et liberum tenementum cum seisina.19 Item possessionum
[002] quædam brevis et tenera, et quædam longa et tempore firmata, ut
[003] si quis per intrusionem vel disseisinam in seisina fuerit, vel ab eo qui nihil
[004] iuris habuerit, vel si aliquid habuerit, in præiudicium veri domini feoffaverit
[005] qui merum ius20 habuit21 et proprietatem, vel contra conventionem
[006] vel modum donationis, vel22 huiusmodi, ubicumque vertitur in alterius
[007] præiudicium, talis possessio semper erit tenera donec ex tempore quod pro
[008] titulo sufficiat fuerit firmata per negligentiam veri domini vel impotentiam.
[009] Si autem facta fuerit donatio ab aliquo qui ius habet et proprietatem,
[010] feodum et liberum tenementum et seisinam, cum donatarius animo retinendi
[011] ingressus fuerit, et donator a possessione recesserit cum familia sine animo
[012] vel spe revertendi, statim et sine mora erit donatio firma, et adquiritur
[013] liberum tenementum accipienti23 ex quo concurrunt sine alicuius præiudicio
[014] ius et seisina. Item possessionum alia pacifica, alia contentiosa. Et poterit
[015] esse contentio iniuriosa vel iusta secundum quod possessio fuerit iusta vel
[016] iniusta. Item possessionum24 alia continua et longa, alia interrupta et25
[017] brevis, ut si malæ fidei possessor sicut intrusor vel disseisitor, in longa et
[018] pacifica extiterit26 possessione, liberum tenementum adquirunt ex tempore.
[019] Ita27 si verus dominus statim et recenter impetraverit, vel nitatur eos eicere
[020] licet non possit, talis possessio dicitur interrumpi,28 et ita quod si post
[021] longum tempus eiecerit, incontinenti dicetur eiecisse, dum tamen continua
[022] sit vis et invasio. Item possessionum alia iusta civiliter et naturaliter quantum
[023] ad quasdam personas, quantum ad alias iniusta utroque modo, scilicet
[024] f.39b] quantum ad verum dominus poterit esse tenera, et quantum ad
[025] alios qui ius non habent firma et bona, ut si quis alium feoffaverit de29 re
[026] aliena, ut supra tactum30 est, et31 talis poterit32 esse tenera.33 Item est quædam
[027] possessio precaria, ut si quis concesserit alicui habitationem vel usumfructum
[028] in re sua ad voluntatem suam, quæ satis dicitur34 nuda, eo quod
[029] tempestive et intempestive poterit revocari, et si talis contra voluntatem35
[030] veri domini seisinam retinere contenderit,36 statim eiciatur, et si eici non
[031] possit, eiciatur per assisam. Item est possessio concessa pro pretio, et tunc
[032] refert utrum certum sit pretium constitutum vel incertum. Si autem37
[033] certum pretium ad38 certum tempus vel imperpetuum, eici non poterit



Notes

19. seisina sed de qua non obiit seisitus, V, OC, MG, CM.

20. Om., MA, MB.

21. habuerit, OA, LA, OC, Y, CM, MC, MA, MB.

22. et, V; scilicet, LA; simul, MG, CM.

23. accipiendi, MG, OC, CM (a-dæ).

24. possessio, OA, LA, OC, MG.

25. vel, V, MG, CM, OA, LA.

26. extiterit, V, OC, MG, CM; extiterint, OA, OB, LA, CE, Y, MB, MA (corr. e-it), MC.

27. item, OB, Y.

28. interrupta, V, MG (corr. interrumpi).

29. et, OC, CM; in, MG.

30. dictum, MG, CM, MB.

32. posset, OB, MB; possit, MA.

31-33. Om., OA, LA, OC.

34. videtur, OB, MA, MB.

35. veritatem, OA.

36. contenderet, OB, MA, MB; contendit, OC, MG, CM.

37. autem sit, OB, MB, MA (fit).

38. vel ad, OB, MA, MB, (* Y).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College