Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 122  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dictum nobis retinere liceat libere et quiete, bene et pacifice57 possidemus.
[002] Restituendæ enim possessionis ordo per actionem expeditur. Retinendæ58
[003] vero duplex est,59 aut exceptio vel interdictum. Exceptio vero datur multis
[004] de causis.

De divisione: qualiter dividatur possessio.


[006] DIVIDITUR autem possessio sic: possessionum alia civilis, alia naturalis.
[007] Civilis autem est quæ animo tantum retinetur. Naturalis, quæ corpore, et
[008] aliquando iusta60 est et aliquando61 iniusta. Et potest quis utroque modo
[009] possidere, scilicet animo et corpore, ita quod neque corpore per se, neque
[010] animo per se, et adquirere nemo potest possessionem nisi utroque animo et
[011] corpore, et sicut non potest possessio nisi animo et corpore adquiri, sic non
[012] f.39] potest nisi utroque amitti, et cum utroque adquiratur licet corpore
[013] amittatur,1 animo solo poterit retineri. Item possessionum alia iusta, alia
[014] iniusta, secundum quod inferius videri poterit in tractatu de assisa novæ
[015] dissesinæ. Item alia vera, alia imaginaria sive2 colorata4 sive fictitia. Imaginaria,3
[016] ut5 si quis6 se gesserit ac si possideret cum alius possideat. Item
[017] alia nuda, alia vestita. Nuda, ubi quis nihil iuris habet in re, nec aliquam
[018] iuris scintillam, sed tantum nudam pedum positionem:7 vestita, iure, titulo,
[019] vel tempore. Item quædam adquisita et quædam adquirenda. Item quædam
[020] bona et firma, quædam8 adepta, et quædam adipiscenda, et quædam
[021] nuda et infirma.9 Item quædam propria, quædam aliena, et alienarum quædam
[022] propinqua et quædam remota. Item quædam vetus, et quædam recens
[023] et nova. Item est quædam quæ nihil iuris habet sed aliquid possessionis, ut
[024] si quis fuerit in possessione per intrusionem. Est et alia possessio quæ aliquid
[025] habet possessionis, sed nihil iuris, ut si quis fuerit in possessione ut
[026] custos vel creditor, et huiusmodi. Est et10 alia quæ multum habet possessionis
[027] et11 parum iuris, sicut est possessio antecessoris12 in causa13
[028] possessionis ubi14 alius habet ius merum et antecessor feodum et liberum
[029] tenementum. Est et alia possessio quæ plurimum habet possessionis et
[030] aliquid iuris, ubi vertitur causa proprietatis, ut si quis tenuerit ad terminum
[031] vitæ vel annorum.15 Est16 etiam17 possessio quæ multum habet possessionis
[032] et multum iuris, sicut illa ubi quis18 habet in re aliqua ius merum et



Notes

57. in pace, MG, CM, Y.

58. retinendo, MG, CM.

59. Om., OB, MA, MB.

60-61. iusta et aliquando, CE, MA; iusta aliquando, OB, MB, Y.

1. poterit amitti, V, MG, CM.

2-4. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

2-3. Om., OA, LA, MC.

5-6. vero ubi quis, V, OC, MG (nisi), CM (nisi).

7. possessionem, MC, LA (--ped.).

8-9. Om., LA, OB, CE, Y, MA, MB, MC.

10. etiam, MG, CM.

11. sed et, OB, MA, Y.

12-13. antecessoris de qua quis moritur seisitus in causa, OC.

13-14. causa possessionis de qua quis moritur seisitus ubi, V, MG, CM.

15. annorum per concessionem alicuius qui illam sic dimisit in vita sua, et non obiit inde seisitus, V, OC, MG, CM.

16-17. item est, OB, MB, CE, Y, MA (--est).

18. aliquis, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College