Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 121  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tario, et hora congrua, sine carta obierit, vel36 mente alienatus fuerit, et
[002] donatarius post hæc cartam donationis adquisierit, licet signum cognitum
[003] fuerit, nihilominus tenebit donatio et carta nulla erit. De hac materia plenius
[004] dicetur infra, de fide cartarum et instrumentorum si eis fuerit in
[005] iudicio contradictum.

Quod non valet donatio nisi subsequatur traditio, et ideo videndum de divisione possessionum et qualiter adquiratur possessio rerum.


[007] DONATIONUM secundum quod prædictum est alia perfecta, alia imperfecta.
[008] Sed cum dare sit rem accipientis facere, numquam erit perfecta
[009] donatio antequam donatarius plenam habuerit possessionem, sive seisinam,
[010] et per se sine37 aliquo35 qui ius clamaverit in re, id est donec sibi tradita
[011] res fuerit,38 quia traditionibus et usucapionibus possessiones et rerum dominia
[012] transferuntur. Non enim sufficit si ius alicui concedatur, nisi donatarius
[013] seisinam41 fuerit consecutus.42 Sed quoniam possessio sive seisina multiplex
[014] est, imprimis videndum erit43 quæ44 sit possessio et qualiter dividatur.
[015] Item qualiter adquiratur per traditionem vel alio modo, et per quas
[016] personas adquiritur,45 et qualiter cum46 adquisita fuerit, retineatur, et
[017] qualiter quis uti debeat, et si pluribus fiat quis præferatur, et cum adquisita
[018] fuerit qualiter amittatur, et cum amissa fuerit qualiter restituatur.47

Quid sit possessio.


[020] QUID sit possessio videndum. Et sciendum48 quod possessio est corporalis
[021] rei detentio, id est corporis et animi cum iuris adminiculo49 concurrente.50
[022] De re autem corporali ideo51 dicitur, quia incorporalia non possunt possideri
[023] nec52 usucapi, nec sine corpore tradi, quia per se traditionem non
[024] patiuntur. Ideo dicuntur quasi possideri. Tradi enim possunt vel quasi
[025] per patientiam et53 per usum. Et possessio ideo dicitur rei detentio, quia
[026] naturaliter tenetur ab eo qui ei insistit, id est corporaliter. De hoc autem
[027] quod dicit54 corporis et animi cum iuris adminiculo concurrente, dicetur
[028] infra plenius. Et cum quis in possessione fuerit et ei controversiam moveamus,
[029] aut pertinet ad hoc ut nostrum quod non possidemus, et forte iniuste
[030] fuerimus eiecti de possessione propria, vel si alienam sicut antecessorum
[031] nostrorum petierimus quod55 nobis restituatur, vel ad hoc quod per56 inter-



Notes

36. sive, OC, MG, CM.

37-38. sive per alium, V; sine alio, OA, LA, OC, MG.

41-42. seisinam quis fuerit subsecutus, OB, MA, CE, Y, MB (--quis).

43. est, MA, CM; om., OB, MB, Y, (+ CE).

44. quid, V, OB, Y.

45. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

46. aut cum, MG; ante cum, CM; cum autem, OC.

47. restituatur ideo dicitur quis est in possessione vel quasi, V, OC.

48. sciendum est, MSS. var.

49-50. vinculo concurrente sive adminiculo, OB, MA, MB, CE, Y.

51. idem, MG, CM, OC.

52. neque, MSS. var.

53. vel, OB, MA, MB, CE, Y.

54. dicitur, V, MG, CM, OC.

55. Om., OA, LA, MG, CM.

56. Om., OB, MB, (+ Y).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College