Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 120  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] melius si in locis publicis, sicut in comitatu, hundredo, ut facilius probari
[002] possit si forte10 fuerit dedicta. Et cum talis fuerit solemnitas adhibita, non
[003] multum refert utrum proprio vel alieno sigillo sit signata,11 et cum semel
[004] a donatore coram testibus ad hoc vocatis12 recognita et concessa. Si autem
[005] testes præsentes non fuerint nec talis solemnitas adhibita, si de signo et
[006] carta oriatur dubitatio, si cum13 testes fuerint requisiti dicant se nihil inde
[007] scire, ita deficere poterit carta quamvis vera et bona, propter defectum
[008] probationis, deficere enim poterit probatio quamvis ius14 non deficiat.15 Si
[009] autem dubitaverint de carta et donatione, non probant, quia quotienscumque
[010] dubitatur an quid sit, perinde est ac si non esset illud.16 Si autem
[011] dicant secundum credulitatem, non tamen probant, sed præsumptionem
[012] inducunt17 cui standum erit donec probetur in18 contrarium. Si autem
[013] dicat unus præsentem se fuisse, nec hoc sufficit ad plenam probationem,
[014] sed semiplenam quæ similiter inducit præsumptionem. Si autem duo dicant
[015] se interfuisse sufficit ad plenam probationem, licet alii19 dicant se nihil
[016] inde scire, cum duobus non contradicant expresse, et cum20 in ore duorum
[017] vel trium21 testium stet22 omne verbum. Si autem testes contrarii fuerint in
[018] suis testimoniis, et quidam illorum dicant contra cartam et donationem,
[019] et quidam pro,23 et fuerint impares numero, maiori et digniori parti standum
[020] erit. Si autem pares numero et dignitate,24 erit pro carta et25 donatione
[021] iudicandum, ut donatio26 magis valeat quam pereat. Item si dicant
[022] testes quod interfuerint ubi prolocutio27 donationis facta fuit,28 vel confectioni
[023] et recitationi notulæ, nec29 hoc sufficit, quia30 adhuc31 possent32
[024] partes resilire. Item non sufficit cartam esse factam et signatam nisi probetur
[025] donationem esse perfectam, et quod omnia quæ donationem faciunt
[026] rite præcesserint33 et subsecutam esse traditionem, alioquin numquam
[027] transferri poterit res donata ad donatarium. Poterit enim homagium præcessisse,
[028] et quod carta rite facta sit et vera et bona, et cum solemnitate
[029] f.38b] recitata et audita, tamen numquam valebit donatio nisi tunc
[030] demum cum fuerit traditio subsecuta, et sic poterit carta esse vera, sed34
[031] sine seisina35 nuda. Item aliquando vice versa poterit donatio esse vera et
[032] perfecta et carta falsa, ut si quis cum donationem fecerit et seisinam dona-



Notes

10. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

11. consignata, MG, CM.

12. testibus advocatis, MG, CM.

13. tamen, MSS. var.

14. Om., MG, CM, OC.

15. deficiunt, MG, CM.

16. Om., OB, MB, Y, CE; idem, CM.

17. inducit, MG, CM.

18. Om., OB, MA, MB, CE, Y, MC.

19. Om., MG, CM.

20. tamen, LA, MG, MC.

21-22. trium stat, MG, CM; trium testimonium stat, OC.

23. pro carta, V, OB.

24. dignitate et, MG, CM.

25. in, OB, MB.

26. Om., OB, MA, MB.

27. prælocutio, V, OB, MB, Y, MG, CM.

28. fuerit, V, MB.

29. non, OB, MA, MB.

30. quod, MG, CM.

32. possunt, V, MA, MB, MG, CM, OC, Y.

30-31. quia ad hoc, MSS. var.

30-31. quia ad hoc, MSS. var.

33. processerunt, MG; processerint, CM.

34-35. sed sine facta seisina, V; sed facta seisina, MG, CM; sed sine seisina facta, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College