Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 119  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] autem teneatur ad warantiam donator, et feoffatum suum in seisina sua
[002] defendere noluerit,41 et petens contra eum obtinuerit, tenetur donator ad
[003] excambium ad valentiam. Et42 qui teneantur43 warantizare, et cui et
[004] quando44 et quando45 non, dicetur plenius infra in tractatu de warantia,
[005] quod quidem esset longum hic enarrare.46 Item dicitur in carta, contra
[006] omnes gentes, ad quod sciendum quod poterit unus vel plures a tali generalitate
[007] extra capi, ut si dicatur, warantizabimus contra omnes gentes præterquam
[008] contra tales. Item videndum cum dicat ita47 generaliter48 contra
[009] omnes gentes, an ipse et heredes sui warantizare debeant contra se ipsos.
[010] Et sciendum quod sub hac generalitate non comprehenduntur, quia si
[011] terram petant in dominico contra donationem et cartam suam, eliditur
[012] actio per exceptionem donationis, cum illi petere non possint quod contra
[013] alios debent warantizare. Eodem modo, si servitium petant indebitum, de-
[014] f.38] fendentur feoffati per cartam, vel dabitur eis actio ne indebitas
[015] exigant consuetudines et servitia, nec stare poterit simul quod quis petat
[016] ubi1 defendere deberet, nec si feoffator petat versus feoffatum suum2 numquam
[017] locum habebit3 placitum de warantia cartæ. Item dicitur, per prædictum
[018] servitium, id est per servitium in carta donationis comprehensum,
[019] quia si nullum esset in carta expressum, superflua esset adiectio, scilicet
[020] per prædictum servitium. Et unde videtur quod omnia servitia et4 consuetudines
[021] exprimi debent in carta donationis quæ pertinent ad dominum capitalem
[022] feoffatorem5 ex6 tenemento dato, et quod nihil aliud peti possit nisi
[023] quod in carta donationis expressum fuerit. Videtur etiam per hæc verba
[024] quod donator ad warantiam tenebitur quamvis homagium non intervenerit
[025] nec fidelitas. Et quoniam huiusmodi scripturæ non esset fides adhibenda nisi
[026] signum interveniret,7 quod talis donatio et scriptura a conscientia et voluntate
[027] donatoris emanaret, ideo in testimonium et approbationem8 rei gestæ
[028] apponit donator signum adiciendo in carta donationis clausulam istam,
[029] Quod ut ratum sit etcetera. Vel sic, In cuius rei testimonium huic scripto
[030] sigillum meum apposui. Debent etiam testes ad hoc vocari, ut sub præsentia
[031] eorum9 omnia cum sollemnitate procedant, ut veritatem dicere possint
[032] si inde fuerint requisiti, et eorum nomina debent in carta comprehendi.
[033] Et si in confectione cartæ præsentes non fuerint, sufficit si postmodum in
[034] præsentia donatoris et donatarii fuerit recitata et concessa, et utilius et



Notes

41. voluerit, V, OB, LA, CE, MC.

42. Om., MG, CM.

43. teneatur, OA, LA, OC, MC, MG, CM; tenentur, MA.

44. quantum, LA, MC.

45. quæ, MG, CM.

46. narrare, OB, MA, MB.

47-48. in generali, OB, MA, MB.

1. sibi ubi, Y; sibi quod, OB; ubi quod, MA; sibi, MB.

2. Om., OA, LA, OC, MG, CM.

3. habet, LA, MC.

4-5. Om., LA, MC (+).

6. et, MG, CM.

7. intervenerit, V, OC, CM, Y.

8. probationem, OA, LA, OC, MG, CM; appropriationem, MC; probationem et approbationem, Y.

9. ipsorum, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College