[001] warantizabimus tali et heredibus suis tantam terram cum pertinentiis contra [002] omnes gentes imperpetuum per prædictum servitium, hoc erit intellegendum [003] tantam terram cum pertinentiis de omnibus servitiis et secularibus [004] demandis quæ ad dominos feodi pertinent ratione prædicti tenementi. [005] Igitur9 servitia quæ pertinent ad dominum regem pro iustitia vel pace, [006] sicut sectæ ad comitatum et10 hundredum, et tres sectæ prænominatæ, ad [007] curias,11 auxilia vicecomiti, et ad fines communes et misericordias, excluduntur, [008] cum12 non pertineant ad dominos feodorum sed ad regem, nisi ipse [009] dominus feodi13 ad hoc specialiter se obligaverit in carta sua. Poterit enim [010] dominus si voluerit se obligare ad indebita, et teneri et debita remittere [011] si voluerit, ut si tenenti suo remittat custodiam, maritagium et relevium [012] cum evenerint. Ea vero quæ pertinent ad regem remittere non potest, [013] obligare tamen potest et onerare se ipsum. <In præiudicium domini regis [014] nec tenentem adquietare, cum huiusmodi personas hominum requirant,14 [015] sicut visus franci plegii, et alia quæ introducta sunt pro pace et communi [016] utilitate. Nec etiam dominus ea remittere poterit tenenti suo, si ipse dominus [017] huiusmodi libertates habuerit a domino rege concessas, non magis quam [018] facere sub se iustitiarios, cum ipse in hac parte sit iustitiarius domini regis, [019] nisi15 ipse rex16 factum et concessionem domini feoffantis confirmaverit. [020] Sed tunc ex confirmatione domini17 regis factum domini roboretur,18 nec [021] poterit dominus contra factum suum venire, cum hoc non sit ad alicuius [022] præiudicium nisi suum proprium. Nec ipse rex contra suam confirmationem, [023] quod quidem aliter19 esset. Sed huiusmodi libertates tantum pertinent [024] ad regem et non ad alium.> Item poterit quis feoffari ab alio per [025] diversa genera servitiorum faciendo,20 scilicet servitium in denariis, et reddendo [026] scutagia, et per seriantiam unam vel plures. Et unde si tantum in [027] denariis sine scutagio vel seriantia, vel si ad duo teneatur sub disiunctione, [028] scilicet21 ad certam rem dandam pro servitio, vel aliquam22 summam23 in [029] denariis, illud tenementum dici poterit socagium. Si autem superaddat [030] scutagium et servitium regale, licet ad unum obolum, vel seriantiam secundum [031] quod superius dictum est, illud dici poterit feodum militare. In carta [032] vero de donatione quandoque adicitur hæc clausula, Et ego et heredes mei [033] warantizabimus tali et heredibus suis tantum,24 vel tali et heredibus suis25 [034] vel assignatis et heredibus assignatorum, vel assignatis assignatorum et [035] eorum heredibus, et adquietabimus et defendemus eis totam terram illam [036] cum pertinentiis, secundum quod prædictum est, contra omnes26 gentes