Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 116  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et militaria et etiam homagia. Et ideo in cartis non sunt exprimenda, quia
[002] si homagium præcesserit et25 regale servitium, sequitur exinde quod ad
[003] capitalem dominum pertinebit relevium vel custodia et maritagium, sive
[004] servitium militare vel seriantia propter exercitum ad plus se habuerit vel26
[005] ad minus, saltem ad unum obolum. Sunt etiam quædam consuetudines
[006] quæ servitia non dicuntur, nec concomitantia servitiorum, sicut sunt rationabilia
[007] auxilia ad filium primogenitum militem faciendum, vel ad filiam
[008] primogenitam maritandam, quæ quidem auxilia fiunt de gratia et non de
[009] iure, et pro necessitate et indigentia domini capitalis. Numquam enim27
[010] exigitur auxilium nisi præcedat28 necessitas, nec tenetur aliquis ad huiusmodi
[011] auxilium præstandum nisi ex indigentia domini sui capitalis, et ex eo
[012] quod est liber homo suus. Et sunt huiusmodi auxilia personalia et non
[013] prædialia, personas enim respiciunt et non feoda, secundum quod perpendi
[014] poterit ex præcepto domini regis et29 per breve suum. Est itaque præceptum
[015] tale, quod vicecomes iuste et sine dilatione habere faciat tali rationabile
[016] auxilium de militibus et libere tenentibus suis in balliva sua, ad primogenitum
[017] filium suum militem faciendum: et in eadem forma fiat breve de
[018] filia sua30 primogenita maritanda, secundum quod inferius dicetur. Et
[019] cum huiusmodi auxilia dependeant ex gratia tenentium et non ad voluntatem
[020] dominorum, nec sunt feodalia sed personalia, haberi deberet31 respectus
[021] ad personam32 utriusque tam domini quam tenentis, ut domini necessitas,
[022] secundum quod maior esset vel minor, relevationem acciperet,33 et quod
[023] tenens gravamen non sentiret, sed quod auxilium accipienti cederet ad commodum,
[024] et danti ad honorem. Sunt etiam inter alia quædam præstationes
[025] personales quæ non dicuntur servitia, sicut auxilia vicecomiti, quæ non
[026] tenetur feoffator warantizare. Item sunt fines communes pro toto comitatu,
[027] ut in itinere iustitiariorum et alibi pro misericordiis, ut si comitatus
[028] f.37] pro transgressione in misericordiam inciderit, quæ quidem non
[029] sunt inter servitia connumeranda. Sunt etiam quædam communes præstationes
[030] quæ servitia non dicuntur, nec de consuetudine veniunt, nisi cum
[031] necessitas intervenerit, sicut sunt hidagia,1 cornagia,2 caruagia,3 et alia4
[032] plura de necessitate et ex consensu communi totius regni introducta, et
[033] quæ ad dominum feodi non pertinent, et de quibus nullus tenetur tenentem
[034] suum adquietare, nisi se specialiter ad5 hoc6 obligaverit7 in carta sua.
[035] Et unde cum8 dicat feoffator et dominus capitalis, Ego et heredes mei



Notes

25. Om., OB, MA, MB.

26. ita quod, CM, MG (-- quod).

27. igitur, V, CM.

28. præcesserit, OB, MA, MB.

29. Om., V, OB, CM, MA, MB.

30. Om., OB, MA, MB, Y.

31. debent, MSS. var.

32. personas, MG, CM.

33. accipet, MG; accipiet, CM; accipiat, MB.

1. hidegia, LA; hitagia, MSS. var.

2. curnagia, CM, MG.

3. carvagia, carnagia, caruagia, MSS. var.

1-4. hidagia cariagia et alia, OB.

1-4. hidagia cariagia et alia, OB.

7. oneraverit, OB; adquietaverit, MA, MB.

5-6. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

8. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College