Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 115  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] imprimis si feodum illud in ipsa donatione forinsecum debuit vel non. Si
[002] autem nullum debuit ab initio, nec sit10 certum11 forinsecum in carta expressum,
[003] numquam præstabitur, nec peti poterit propter incertitudinem. Si
[004] autem ab initio nullum, sed in ipsa donatione convenerit quod detur scutagium
[005] et in carta exprimatur certum, erit omnino præstandum. Et sicut
[006] poterit donator liberius dare quam ipse tenuerit, et onerare se ipsum et
[007] heredes suos erga suos feoffatores, ita poterit suum feoffatum onerare ad
[008] plura servitia et ad alia quam ipse teneatur suo12 feoffatori. Poterit enim
[009] de socagio facere feodum militare et e converso, si ita convenerit ab initio
[010] inter ipsum et suum feoffatorem. <Sed quid si feodum feoffatoris non
[011] debeat forinsecum et donator dederit pro forinseco? Tunc refert utrum
[012] certum et expressum vel non. Si autem incertum, tunc tale peti non poterit.>
[013] Si autem forinsecum debuit ab initio, sed tamen13 in carta donationis
[014] non exprimatur certum, videtur prima facie quod peti non14 possit. Sed
[015] re vera sic erit intellegendum quod tale et tantundem præstandum sit,
[016] quantum præstant alii qui tenent tenementum15 in eadem villa vel de eodem
[017] feodo per servitium militare. Item potest quis dare tenementum quod ipse
[018] tenuit per servitium militare, tenendum in villenagium per villanas consue-
[019] f.36b] tudines et servitia, dum tamen certa et expressa. Si autem dicat
[020] quod dat ita libere sicut aliqua terra liberius dari possit, hoc intellegendum
[021] erit quantum pertinet ad donatorem, et erga suum feoffatorem defendet
[022] quantum ad ipsum pertinebit. Si autem res data erga alios16 quam erga
[023] suum dominum capitalem obligata fuerit, non tenetur ad hoc per hæc verba
[024] ipsum erga alios adquietare, nisi specialiter in se illud onus17 susceperit,18
[025] et tunc versus omnes defendat19 si habeat unde, si non, respondeat
[026] pro se ipso. Item dare poterit ita libere sicut20 ipse illam umquam21 liberius
[027] tenuit, unde si per eum aliquo tempore inde fuerit onerata vel servituti
[028] supposita, ipse eam tenetur liberare per22 modum donationis. Eodem modo
[029] si dicat ita libere sicut ipse vel aliquis antecessorum suorum illam liberius
[030] tenuerit, et sic eodem modo præstet feoffator quod promisit. Item sicut
[031] aliqua terra vel aliqua elemosina liberius dari poterit, hoc est de omni quod
[032] ipsum tangit et feoffatorem suum, et si habeat unde adquietet.

De servitiis forinsecis quæ aliquando in cartis exprimuntur certa et determinata quandoque non specificantur.


[034] SUNT etiam quædam consuetudines quæ nec dicuntur intrinsecæ23 nec
[035] forinsecæ,24 sed sunt quædam servitia concomitantia, sicut servitia regalia



Notes

10-11. fit iterum, MG, CM.

12. Om., OB, MA, MB.

13. tamen, V, MG, MA; cum, MSS. gen.

14. Om., LA.

15. tenementa, V., tenementum, LA, MC; ten., MSS. var.

16. alium, LA, MC.

18. suscepit, OB, MG.

17-18. unus reciperit, MB.

19. defendet, OB, MA, MB.

20-21. sicut unquam, MG; sicut illam unquam, CM.

22. propter, V, OC, LA, MG, CM.

23-24. intrinseca nec forinseca, OA, LA, OC, CE, Y, OB, MB, MC; intrinsecæ nec forinsecæ, V, MA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College