Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 114  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] regem, pro exercitu regis ad patriæ defensionem39 et40 hostium depressionem.41
[002] Ut si quis ita feoffatus fuerit, scilicet42 per seriantiam inveniendi
[003] domino regi unum hominem43 vel plures ad eundum cum eo in expeditionem
[004] ad exercitum, eques vel pedes cum aliquo genere armorum. Et ex tali
[005] seriantia competit domino capitali, sive de domino rege tenuerit sive de
[006] alio, custodia et maritagium heredis, quod quidem non esset tenendum in
[007] casibus prædictis. Illud idem servatur si quis teneat per servitium inve-
[008] f.36] niendi domino regi, certis locis et certis temporibus, unum hominem
[009] et unum equum et saccum cum brochia pro aliqua necessitate vel utilitate
[010] exercitum suum contingente. Item sunt quædam servitia quæ dicuntur
[011] forinseca quamvis sint in carta de feoffamento expressa et nominata, et
[012] quæ ideo dici possunt forinseca, quia pertinent ad dominum regem et non
[013] ad dominum capitalem, nisi cum in propria persona profectus fuerit in
[014] servitio, vel nisi cum pro servitio suo satisfecerit domino regi quocumque
[015] modo, et fiunt1 in certis temporibus cum casus et necessitas evenerit, et
[016] varia habent nomina et diversa. Quandoque enim nominantur forinseca
[017] large sumpto vocabulo quoad servitium domini regis, quandoque scutagium,
[018] quandoque servitium domini regis, et ideo forinseca dici potest quia
[019] fit et capitur foris sive extra servitium quod fit2 domino capitali. Item
[020] scutagium, quia talis præstatio pertinet ad scutum quod assumitur ad
[021] officium militare. Item dicitur regale servitium quia specialiter pertinet ad
[022] regem et non ad alium, et3 secundum quod in conquestu fuit adinventum:
[023] et huiusmodi servitia persolvuntur ratione tenementorum et non personarum,
[024] quia ex tenementis4 proveniunt. Ut si dicatur in carta, faciendo inde
[025] forinsecum servitium, vel regale servitium, sive servitium domini regis,
[026] quod idem est secundum modum feoffationis, scilicet quantum pertinet ad
[027] feodum unius militis vel duorum5 in eadem villa, vel de eodem feodo, vel
[028] ad scutagium, centum solidorum, duas marcas vel tres, et6 ad plus, plus, et
[029] ad minus, minus. Et quia tale servitium forinsecum non semper manet sub
[030] eadem quantitate, sed quandoque præstatur plus, quandoque minus, ideo
[031] de qualitate regalis servitii et quantitate fiat mentio in carta, ut tenens
[032] certum tenere possit quid et quantum solvere teneatur. Et7 quidem dici
[033] poterit de sectis quæ pertinent ad dominum capitalem, cum possint ibi
[034] varia et diversa tempora denotari8 de quibus fit mentio supra. Sed9 si sic
[035] dicatur, reddendo inde per annum tantum et faciendo tales sectas pro omni
[036] servitio, excepto regali servitio, vel salvo forinseco, tunc videndum erit



Notes

39. tuitionem vel defensionem, V, OB.

41. deprehensionem, V, OB.

40-41. Om., MG, CM.

42. si, MG, CM; scilicet quod, OC.

43. Om., MG, CM.

1. fuerit, LA, MG, CM, MC.

2. sit, MSS. var.

3. Om., MG, CM.

4. tenemento, MSS. var.

5. donorum, MG, CM.

6. Om., LA, CM, MB; vel, MG.

7. quod, LA, OC, MG, CM, MC.

8. denominari, OB, MB; donatori, LA.

9. et, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College