Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 113  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel quasdam chirothecas, vel tot denarios, et in quo casu tenens habet electionem,
[002] utrum istorum solvere velit, et unum solvendo liberatur. Hæc24
[003] omnia et plura alia consistunt25 in redditibus et redditionibus. Est tamen
[004] quoddam genus redditus qui datur ab aliquo percipiendus de re aliqua
[005] certa cum districtione vel sine, qui non dicitur servitium, sed26 quasi ex
[006] feoffamento liberum tenementum, de quo infra dicetur de assisis. Item
[007] sunt quædam servitia quæ pertinent ad dominum capitalem, et quæ consistunt
[008] in factionibus, et fiunt ex consuetudine de termino in terminum,
[009] et de quibus oportet quod fiat mentio in scriptura, et27 alioquin peti non
[010] poterunt. Ut si dicatur, et28 faciendo inde sectam ad curiam domini sui
[011] et heredum suorum, de quindena in quindenam, vel de tribus septimanis in
[012] tres septimanas, quolibet anno de termino in terminum. Item faciendo inde
[013] tot aruras et tot messuras, tot falcationes, et quæ omnia pertinent ad dominos
[014] feodi ex tenementis sic datis liberis hominibus, et proveniunt ex tenementis,
[015] et dici poterunt29 feodalia sive prædialia servitia, et non personalia,
[016] nisi ratione prædiorum et tenementorum. Item poterit quis feoffare alium
[017] per seriantiam, quæ quidem multiplex esse poterit, et unde quædam pertinent30
[018] ad ipsum dominum feoffantem, et quædam ad ipsum regem. Ut si
[019] dicatur per servitium equitandi cum domino suo, vel domina, qui proprie
[020] dicuntur Rodcnythes,31 vel per servitium32 tenendi placita dominorum, vel
[021] portandi brevia infra certa loca, vel pascendi leporarios et33 canes, vel
[022] mutandi aves, vel inveniendi arcus et sagittas, vel portandi, et de huiusmodi
[023] seriantiis non poterit certus numerus comprehendi. Et huiusmodi
[024] servitia omnia dici poterunt intrinseca, quia in cartis et in34 instrumentis
[025] sunt exprimenda, et dominis capitalibus remanebunt. Et cum propter
[026] exercitum regis et patriæ tuitionem non fiunt, ideo ex talibus servitiis35
[027] nullum competere36 deberet37 maritagium, nec custodia domino capitali,
[028] non magis quam de socagio. Contrarium tamen habetur de quadam abbatissa
[029] de Berkinge inter placita quæ sequuntur regem anno regis38 Henrici--coram
[030] Willelmo de Ralegha, et quæ recuperavit custodiam et maritagium
[031] de herede cuiusdam tenentis sui, qui tenebat tenementum suum in
[032] manerio de Berkinge per servitium equitandi cum ea de manerio in manerium,
[033] quod quidem S. de Segrave non approbavit. Sunt et alia genera
[034] seriantiæ quæ ad dominum capitalem non pertinent, sed ad dominum



Notes

24. et hæc, V, OB, MA.

25. constituunt, MG, CM.

26. Om., OB, MA, MB.

27. Om., OB, MA, MB, CE.

28. Om., OB, MA, MB.

29. possunt, V, MG.

30. pertinet, OB, OA, LA, CE, MA, MC (quoddam).

31. Rodknightes, V; Rodcnythtes, Rodcnychtes, redomites, redomithes, redoniches, rodomites, MSS. var.

32. servitia, V, MA.

33. vel, OB, MA, MB.

34. Om., MG, CM.

35. seriantiis, LA, OC, MG, CM, MC.

36. petere, OB, MB, MA (corr. comp-).

37. debent, OB, OC, MA, MG, CM.

38. regni regis, V, OC, MG; regni, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College