Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 112  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mortem donatarii per modum donationis, et per quod8 perpendi poterit, si
[002] tales heredes defecerint, quod per modum tacitum reverti debeat res donata
[003] ad donatorem. Item per hoc quod dicit, libere, non vult quod rei datæ servitus9
[004] imponatur, ut si quis velit uti aliquo iure in re data, ad quem10 servitus11
[005] non pertinet neque usus. Item per hoc quod dicit, quiete, vult quod
[006] quietem12 habeat et pacem,13 quod uti possit donatarius re data pacifice, et
[007] quod non inquietetur.14 Est enim quies idem quod requies sive pax, et si
[008] componatur cum hac præpositione in, erit ibi inquies, id est non quies. Et
[009] non refert ad hoc, quod uti non possit omnino vel minus commode, secundum
[010] quod inferius videri poterit de assisis.

De servitiis et consuetudinibus præstandis.


[012] ITEM dicitur, reddendo inde per annum tantum ad certos terminos, tales
[013] scilicet, et faciendo inde talia servitia et tales consuetudines, quæ omnia
[014] certa esse debent et expressa in carta, quibus expressis et in carta nominatis,
[015] cum infinita sint genera servitiorum et consuetudinum, alia omnia servitia
[016] et consuetudines quæ expressa non sunt tacite videntur esse remissa.15
[017] Et impossibile esset omnia in carta exprimere ad quæ donatarius non tenetur,
[018] licet carta expresse non adquietet, satis enim adquietat ex quo specialiter
[019] non onerat. Item dicitur, pro omni servitio,16 consuetudine, seculari
[020] exactione et demanda, per quam generalitatem videtur remittere expresse
[021] omnia alia servitia, consuetudines, et demandas seculares quæ ad dominum
[022] pertinent de tenemento, licet hoc in carta expresse non contineatur. Sunt
[023] enim consuetudines et servitia quæ pertinent ad dominum17 fundi,18 et consuetudines
[024] et servitia quæ pertinent ad19 regem, sicut sectæ ad iustitiam
[025] faciendam per breve de recto, et ad pacem sicut de latrone iudicando, et
[026] pro aforciamento curiæ in prædictis. Ad dominum vero fundi20 donatorem
[027] pertinent servitia ratione rei datæ, sicut redditus, sive debeatur aurum sive
[028] argentum in pecunia numerata, ut si dicatur, reddendo inde per annum
[029] decem aureos, vel decem argenteos, sive decem solidos. Vel si servitium consistat21
[030] in fructu, ut si dicatur, reddendo inde per annum decem coros tritici,
[031] sive decem quarteria, vel huiusmodi, si servitium consistat22 in solido.
[032] Si autem in23 liquido, ut si dicatur, reddendo inde per annum decem dolea
[033] vini, vel decem cados olei. Item si certa res repromittatur, vel sub disiunctione,
[034] ut si dicatur, reddendo inde per annum quædam calcaria deaurata,
[035] f.35b] vel sex denarios, vel unam libram piperis vel cumini vel ceræ,



Notes

8. hoc, MA, MC.

9. servitium, OC, MG, CM, HA; servitiis, LA; servitium vel servitus, HB.

10. quam, V, MB, MC.

11. servitium, MG, CM, HA.

12. quietam, MA, HA.

13. pacem et, MC, MG, P.

14. inquietatur, OA, CE, MC, P.

15. remissæ, OA, LA.

16. servitio et, OB; servitio seculari et, MB.

18. feodi, V, LA, MA, MC.

17-19. Om., MG, CM.

20. Om., OB, MA, MB; feodi, LA, MC.

21. constat, MG, CM, OC.

22. constat, OB, MG, CM.

23. Om., OA, LA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College