Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 111  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vita mea sibi et heredibus suis, et post mortem meam de capitalibus dominis
[002] pro servitio quod ad illam terram pertinet, si postnatus præmoriatur,42
[003] antenatus succedet43 ei, quia homagium non intervenerit.44 Si autem sic,45
[004] tenendam46 de capitalibus dominis, sic excludit se a custodia. Item si sic
[005] fiat donatio filio antenato a patre communi, pro servitio sive homagio
[006] tenendum de capitalibus dominis,47 et talis in vita patris moriatur, postnatus
[007] frater, sive fuerit maior sive minor, succedet ei, patre excluso a
[008] custodia. Et si minor fuerit, ad dominum capitalem pertinebit custodia.
[009] Si autem maior, tunc relevium.> Fit autem donatio in scriptura per hæc
[010] verba, Sciant præsentes et futuri quod ego talis dedi,48 concessi, et hac
[011] præsenti carta mea confirmavi tali, pro homagio et servitio suo, tantam
[012] terram cum pertinentiis in tali villa, etcetera ut49 infra. Et unde per hoc
[013] quod dicit, ego50 talis, vult quod certa persona comprehendatur in donatione
[014] quæ dat. Et per hoc quod dicit, dedi, vult quod res data fiat accipientis.
[015] Et per hoc quod dicit, concessi, perpendi poterit ex hoc quod donationi
[016] consensum præbuit, quia non multum differt dicere51 concessi quam dicere
[017] consensi. Item per hoc quod dicit, præsenti carta mea confirmavi, per hoc
[018] innuit quod vult quod voluntas sua, per quam res transfertur ad donatarium,
[019] et quæ firma esse debet, præsenti carta sigilli sui munimine confirmetur.
[020] Est enim confirmare id quod prius firmum fuit simul firmare. Item
[021] per hoc quod dicit, tali, vult quod certa persona exprimatur52 cui fit dona-
[022] f.35] tio. Item per hoc quod dicit, pro homagio et servitio suo, vult quod
[023] certa sit causa pro qua fit donatio. Et idem si dicat pro servitio sine homagio.
[024] Item per hoc quod dicit, tantam terram, vult quod certa res deducta
[025] sit in donationem,1 et certæ pertinentiæ quæ tunc pertinuerunt cum res
[026] venit in donationem. Item per hoc quod dicit, in tali villa, vult2 quod certus
[027] locus comprehendatur, in quo res sita est quæ datur. Item contineri debet,
[028] habendam et tenendam tali et heredibus suis, generaliter, vel cum coartatione
[029] heredum, libere et3 quiete, honorifice, bene et in pace, vel4 in liberum
[030] maritagium, tali et heredibus suis talibus, vel tali abbati, vel priori, et successoribus
[031] suis in liberam et puram elemosinam. Item tali et heredibus suis
[032] vel assignatis, secundum quod superius5 videri poterit in exemplo manifeste.
[033] Et per hoc quod dicit, tali et heredibus suis, vult donator quod comprehendantur
[034] certæ personæ, ad quas descendere debeat6 res donata7 post



Notes

42. moriatur, OC, MG.

43. succedit, MSS. var.

44. intervenit, CM, HB, Y.

45. sit, MG, CM, HB.

46. tenendi de, OC, OD; tenendum, V.

47. dominis feodi, CM, HA.

48. dedi et, V, OA, CE, MC, LA, HB.

49. et, OA, OD, MA (ita), MC, MG, CE, LA, CM, HA (ita), P, Y.

50. et ego, OB, MA, MB, CE, Y.

51. Om., OB, MA, MN.

52. exprimetur, MG, CM, HA.

1. donatione, Y, MA.

2. vult ut, OA, OD, CE, LA.

3. Om., OB, OD, MA, HA, Y.

4. et, OB, MA, MN.

5. inferius, OB, MA, MB.

6. debet, OB, MA, MN, P, Y; om., MB.

7. data, MA, MN.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College