Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 109  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ecclesiæ vel huiusmodi, et1 si tenens dicat se totum tenere, cum donator
[002] petat ostendere debet tenens cartam ad probandam exceptionem suam,
[003] quod si non fecerit, exceptio sua2 nulla et amittat3 sicut indefensus. Si
[004] autem cartam forte exhibere4 non possit, quia illam ad manum non habuerit,5
[005] de necessitate erit ad patriam recurrendum. Et6 eodem modo si casum
[006] allegaverit et casum probaverit.7 Et sciendum quod privatorum instrumentorum
[007] tres sunt species,8 unde9 facit aliquando quis scripturam sibi
[008] ipsi, et tali scripturæ non erit fides adhibenda, aliquando facit contra se, et
[009] tali scripturæ fides adhibetur, aliquando tamen10 facit quis scripturam sibi11
[010] et alii, et12 contra se et pro se, quæ communis est et de qua superius dicitur,
[011] et de quibus agitur de conventionibus factis inter privatas personas. Et
[012] talis scriptura dicitur carta cirograffata,13 quæ scinditur per medium, et
[013] unde14 una pars remanet parti uni et altera alteri. Et unde quamvis non
[014] liceat alicui partium a conventionibus15 recedere, tamen16 non solet aliquando17
[015] necessitas imponi curiæ domini regis, de huiusmodi conventionibus
[016] privatis discutere. Sed tamen si quis a conventione recedat,18 succuritur
[017] alteri parti per19 actionem de conventione, secundum quod inferius dicetur.
[018] Et notandum quod omnium scripturarum privatarum quibus quis
[019] uti voluerit in iudicio pro se, copiam faciat20 adversario suo21 contra se.
[020] Sed petens petere non debet quod tenentis instrumenta exhibeantur ad
[021] suam intentionem fundandam,22 cum non teneatur armare adversarium
[022] suum contra se, nisi forte instrumenta sua sint communia. Nec etiam
[023] poterit tenens petere quod exhibeantur ei instrumenta petentis ad exceptionem
[024] suam probandam, secundum quod prædictum est, maxime nisi sint
[025] communia.

Quod de cartis regiis non debent iustitiarii disputare nec eas iudicare.


[027] DE cartis vero regiis et factis regum,23 non debent nec possunt iustitiarii
[028] nec privatæ personæ disputare, nec etiam si in illis dubitatio oriatur possunt
[029] eam interpretari. Etiam in dubiis et obscuris, vel si aliqua dictio duos
[030] contineat intellectus, domini regis erit expectanda interpretatio et voluntas,
[031] cum eius24 sit interpretari cuius25 est condere. Et etiam si omnino sit
[032] falsa propter rasuram, vel quia forte signum26 appositum27 est adulteri-



Notes

1. ut, OB, MA, MB.

2. Om., MG, HB.

3. amittet, OB, MA, MB.

4. habere, OA, OB, OC, MA, MB, P, CE, Y, MC.

5. habuit, MA, MG, CM, Y.

6-7. Om., OB, MB, (+ MA).

8. Om., LA, (+ MC).

9. nam, OC, OD, MG, CM, HB; sed, MC, LA; non, HA.

10. cum, CM, HB; autem, MB.

11. sibi ipsi, V, MB.

12. Om., OB, MB, P, Y, MA (aliquando contra).

13. cyrograffum, MG, HA.

14. Om., V, CM, HA, P.

15. conventione, MG, CM, HA.

16. cum, LA, MG, CM, HB.

17. Om., CM, HA.

18. recedit, OB, MA, MB, P, Y.

19. quia per, OB, MB.

20. faciet, V, OC, OD, MC, MG, CM, HA, HB, LA.

21. Om., MG, CM, HA.

22. fundendam, OB, MB, MG; faciendam, MA.

23. Om., OB, MA, MB.

24-25. cuius . . . eius, MG, CM, HA.

26. Om., OB, MB, (+ MA); sigillum, Y.

27. positum, OA, OB, MA, MB, P, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College