Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 108  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] data. Et fiunt aliquando donationes in scriptis, sicut in cartis, ad perpetuam
[002] memoriam propter brevem hominum vitam, et8 ut facilius probari
[003] possit donatio. Et tamen nihilominus valet, licet scriptura non intervenerit,
[004] dum tamen alias habeat probationes.

De distinctione cartarum.


[006] ET sciendum quod cartarum alia regia, alia privata. Et regiarum alia privata,
[007] alia communis, alia universitatis. Item privatarum alia de puro feoffamento
[008] et simplici, alia de feoffamento condicionali, sive conventionali.
[009] Et secundum omnia genera feoffamentorum fieri poterit.9 Item privatarum
[010] alia de recognitione pura vel condicionali. Item alia de quieta clamantia.
[011] Item alia de confirmatione. Et de hac materia inveniri poterit
[012] infra de finali concordia. Carta vero de puro feoffamento est10 de simplici
[013] feoffamento11 sine aliqua adiectione.12 Condicionalis,13 ut si condicio donationi
[014] sit14 adiecta, ut supra videri poterit. Item de recognitione, ut si tenens
[015] rem quam detinet et ab eo petitur,15 recognoverit esse ius petentis. Vel e
[016] converso, si petens rem quam tenens tenet recognoverit esse ius tenentis,
[017] tenendam de se vel de alio, vel16 si illam remiserit et quietam clamaverit.
[018] Item de pura17 quieta clamantia, ut18 si petens pure remiserit et quietam
[019] clamaverit tenenti terram, quam petiit ut ius suum. Item carta de confirmatione,
[020] quæ alterius factum consolidat et confirmat tantum, et nihil
[021] novi attribuit, sed aliquando confirmat et addit. Item earum quæ sunt
[022] privatæ19 et simplices de pura donatione remanent donatario et eius
[023] heredibus. Si autem communes20 sint duplicari21 debent, quod quilibet
[024] habeat partem suam, vel deponi in æqua manu cuilibet partium, cum
[025] necessarie fuerit exhibenda. Et si penes donatarium remanserit, donator
[026] eo quod sua interest petat22 exhibitionem, cum donatarius forte aliquid
[027] petat a donatore, quod donator negaverit vel de quo dubitetur, vel si donator
[028] petat et donatarius neget, tunc donatarius vel exhibeat instrumentum,
[029] vel ei denegetur actio si petens fuerit, vel si ab eo petatur remaneat indefensus.
[030] Communis enim esse poterit, ut si terra detur ad terminum annorum
[031] vel23 ad firmam. Item communis esse poterit alia24 ratione et perpetua,
[032] ut si quis donationem fecerit alicui de aliqua re, retenta sibi aliqua parte
[033] f.34] illius rei, ut si quis manerium dederit retenta sibi quarta parte vel
[034] de eius pertinentiis. Ut si quis manerium dederit retenta sibi advocatione



Notes

8. Om., OC, CM, P, Y, HA, HB, MA (-- ut).

9. potest, OC, MG, CM, LA, MC, HA, HB.

10-11. Om., MG, CM, HA.

12-13. adiectione condicionali, MSS. var.

14. non sit, OB, MB, CM, P, MA.

15. petatur, V, OC, Y.

16. ut, OC, CM, P.

17. pura et, CM, HB.

18. et, OA, OB, MA, Y.

19. privatorum, OA, HB, OC (corr. p-arum); privatarum, MG, HA.

20-21. sint communes aut duplicari, OC, MG, HA, HB.

22. petat a donatario, V, CM, P, Y (a donatore).

23. et, OA, MA, MB, MC, LA, P, OD.

24. aliqua, MA, MB, HA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College