Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 107  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] videlicet ad terminum, id quod habet alteri concedere potest, salvo tamen37
[002] firmario termino suo. Item si quis utrumque ius habuerit38 proprietatis et
[003] possessionis alicui concesserit ius utrumque, tali adiecto modo ut post
[004] f.33] tempus revertatur ad ipsum possessio tenendi ad vitam, et ut tantum
[005] habeat liberum tenementum remanente proprietate cum donatario,
[006] non statim ingrediatur donator quocumque colore, sicut causa hospitandi
[007] eodem die, nec in crastino, nec ulterius recenter utendo ut prius: quia per
[008] hoc præsumitur quod numquam animum habuit recedendi a possessione,
[009] cum utrumque concurrere debeat in donatione, videlicet quod donator
[010] possessionem relinquat animo et corpore. Et post longum tempus ex conventione
[011] si ingrediatur, si contra conventionem reiciatur, habet assisam
[012] recuperandi ex conventione. Si autem alius, scilicet donatarius, contra
[013] ipsum1 assisam portaverit, habebit exceptionem ex conventione, et si forte
[014] ingredi non possit ex conventione habebit actionem. Item eodem modo si
[015] ex recognitione post aliquod tempus facta2 in curia domini regis quæ
[016] recordum habet, dum tamen recognitio et confessio vera sit, cum oporteat
[017] confessionem in iure factam esse veram et naturalibus convenire, valebit
[018] quod actum erit. Et si donator forte confiteatur donatarium fuisse in seisina
[019] tempore confessionis factæ, cum non sit, non valebit confessio, nec ea
[020] quæ sequuntur locum habere debent. Si autem donator post tempus longissimum,
[021] videlicet decem annorum vel ulterius, quod quidem tempus oblivionem
[022] inducit, qualiter tunc utatur ut dominus vel aliter, hoc donatario
[023] non3 nocebit propter tempus. Item si in omnibus istis casibus supradictis,
[024] quandocumque ingrediatur donator, refert si statum suum mutaverit
[025] omnino vel in parte vel non mutaverit. Quia si omnino mutaverit statum
[026] suum, quod ubi prius usus fuit4 ut dominus modo utatur ut serviens vel
[027] mercenarius, hoc donatario non nocebit quia donator omnino statum suum
[028] mutavit. Et valde inhumanum esset si filius vel amicus donatorem hospitio
[029] non reciperet, saltem ut hospitem, cum se non gerat5 sicut prius, vel
[030] sicut dominum. Si autem ex toto vel in parte ingressus, non ex conventione
[031] vel recognitione, se6 gerat ut dominus, tunc aliud erit.>

Si fiat donatio pro homagio et servitio vel sine homagio.


[033] f.33b] SUPERIUS autem dictum est quod fit donatio alicui ob causam
[034] præteritam quia diu servivit, vel præsentem quia bene servit,7 vel futuram
[035] quia bene serviet, et talis donatio dici poterit servitii futuri remuneratio.
[036] Item fit donatio pro homagio et servitio simul. Et sicut oportet quod certa
[037] sit res quæ datur, ita oportet quod certa sint servitia quæ dantur pro re



Notes

37. Om., MG, CM, HA.

38. habet, MG, CM, HA, HB; habens utrumque ius, V.

1. ipsam, MG, CM, HA.

2. factum, OC, MG, CM, HA, HB, OD.

3. Om., MG, CM, HA, HB.

4. fuerit, MG, CM.

5. gerit, OC; ingerat, V, MG, CM, HA.

6. dicio se, MG, CM, HA, HB (dico).

7. servivit, MG, HA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College