[001] data fuerit, et cum eisdem pertinentiis, quia nihil aliud confirmat per illam [002] generalitatem nisi illud20 tantum quod fuit in donatione comprehensum.21 [003] Et unde si in prima donatione excepta fuit advocatio ecclesiæ, illa generalis [004] confirmatio advocationem non comprehendit: et secundum quod res [005] data22 transfertur23 ita confirmatur, quia confirmatio nihil confert donationi, [006] nec detrahit vel diminuit.
Donator poterit ponere legem et condicionem donationi.
[008] SICUT poterit donator mutare causam possidendi de re donata in personam [009] donatarii absque resumptione et mutatione possessionis, sed non transferre [010] de persona in personam sine mutatione possessionis. Ita poterit [011] donator in donatione sua cum consensu accipientis legem, condicionem et [012] modum apponere quem24 voluerit, dum tamen hoc non sit in præiudicium [013] aliorum, quamvis hoc esse possit in præiudicium sui ipsius et heredum [014] suorum. Et quamvis hoc sit contra legem terræ et consuetudinem regni, [015] cum conventio quandoque legem vincat. Et simplex poterit esse donatio, [016] pura et mera,25 sine condicione vel modo, et totius rei absque aliqua26 [017] retentione de27 ipsa vel eius pertinentiis. Poterit enim28 quis dare rem et [018] partem rei retinere vel partem de pertinentiis. Et quod fuit pars vel29 [019] pertinentiarum post donationem factam statim desinit esse de re illa, vel [020] de eius pertinentiis quantum ad donatarium. Item potest quis dare totum [021] ius quod habet in30 re,31 videlicet tam possessionis quam proprietatis ipsi [022] donatario et heredibus suis, quiete de se et heredibus suis imperpetuum. [023] Et ista donatio dicitur simplex et pura, et donationi tali poterit donator [024] si voluerit in initio donationis legem apponere et condicionem, ut res data [025] post tempus ad ipsum revertatur cum iure possessionis tantum,32 tenendi [026] ad vitam suam, et ita quod rei proprietas remaneat cum donatario: vel [027] ita quod utrumque ius tam possessorium33 quam proprietatis remaneat [028] cum donatario, et quod ususfructus revertatur post tempus ad donatorem [029] ad terminum vitæ vel annorum. <Item qui proprietatem habet tantum et [030] alius possessionem, scilicet liberum tenementum, id quod habet alteri dare [031] potest, scilicet proprietatem, salvo tenenti libero tenemento suo et iure [032] possessionis ad vitam, et quod post mortem eius revertatur possessio ad [033] proprietatem. Et34 quo casu attornari debet ille qui possidet de servitio et [034] aliis ei35 qui proprietatem habet, sicut prius attornatus fuit donatori. Et [035] eodem modo si quis habens utrumque ius36 concesserit alicui usumfructum,