Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 105  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] damnum minoris. Est etiam ecclesia eiusdem condicionis quæ fungitur
[002] vice minoris, sicut in comitatu Lincolniæ de quadam ecclesia in Hoylande,
[003] ubi quædam terra primo data fuit personæ et ecclesiæ et successoribus, et
[004] postea mutavit donator donationem de ecclesia in privatas personas, scilicet
[005] personæ et heredibus suis, quod esse non debuit, quia hoc esset in præiudicium
[006] et damnum ecclesiæ. Et sic poterit donator mutare causam possidendi
[007] de una causa in aliam sine mutatione possessionis, et de persona in
[008] personam non poterit sine mutatione possessionis, nec de ecclesia ad privatam
[009] personam cum damno ecclesiæ.> Item esto quod quis donationem fecerit
[010] viro de dote uxoris quam habuit de donatione primi viri sui, et qualiter
[011] donatarius uti debeat seisina sua, non enim poterit habere vacuam possessionem9
[012] nec uti per se. Et si uxor vellet resignare in manum domini proprietatis
[013] dotem suam, ut inde feoffaret virum,10 sic esset donatio11 prohibita
[014] inter virum et uxorem, et fieret fraus constitutioni. Si autem vellet
[015] servitium uxoris attornare viro suo non valeret, cum omnia quæ uxoris sunt,
[016] sunt ipsius viri, nec habeat uxor potestatem sui, sed vir. Et unde videtur
[017] quod talis donatio valere non debeat. Sed præmortua uxore cum vir fuerit
[018] in possessione, si donator petierit vel eius heres obstabit petenti exceptio
[019] donationis. Si autem extra, vix12 per actionem obtinebit. Si autem vir præmoriatur,
[020] non13 dabitur heredi suo actio ex quo uxor numquam mutavit
[021] statum suum. Sed esto quod tantum fiat donatio uxori sine viro per se de
[022] terra quam in dote tenuerit, bene valet et tenet donatio, facta mutatione
[023] de libero tenemento usque in feodum. Si autem utrique illorum fiat donatio,
[024] et eorum heredibus separatis vel communibus, bene valet donatio facta
[025] mutatione causæ possessionis.

Si fiat donatio alicuius rei excepta aliqua parte.


[027] f.32b] ITEM fit donatio alicuius rei excepta aliqua parte certa, et tunc
[028] refert utrum pars illa excipiatur in initio donationis: ut si dicat donator,
[029] Do tibi tale manerium cum pertinentiis, per hæc verba transfertur totum
[030] manerium. Et cum addat et dicat incontinenti, excepta tali parte, ita14
[031] extra capitur15 pars illa post donationem quamvis ante traditionem. Si
[032] autem sic dicat, Do tibi tale manerium cum pertinentiis, retenta mihi tali
[033] parte, vel salva, aliud erit, quia in hoc casu nihil transfert ad donatarium
[034] nisi id tantum quod transferri voluit, et illa16 pars quam17 retinuit semper
[035] cum eo est et cum eo fuit. Et unde si heres donatoris postea donationem
[036] confirmaverit, nihil18 confirmat donatario19 nisi rem illam secundum quod



Notes

9. seisinam, LA.

10. virum suum, V, OB, MA, MB, Y.

11. donatio quæ est, V, OC, MG, CM.

12. vir, V, MA, Y.

13. Om., OB, MB, Y, (+ MA).

14-15. ita extra capiatur, OC, MA, MB, Y; ita excipitur, MG, CM; ita extra capitur, V, OA, LA, CE, MC.

16. ita illa, V; ita, CM; illa, OA, CE, MB, Y, MC; ia., OB, OC, MG; om., LA.

16-17. id quod, MA.

16-17. id quod, MA.

18-19. nihil aliud confirmat per illam generalitatem donatario, V, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College