Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 103  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] qui sic alienaverint ad exherdationem veri heredis haberi debeant pro mortuis,
[002] et ita huiusmodi donationes statim validæ sunt quoad dantes et recipientes,17
[003] et alios qui ius non habent, et quoad proprietarium et eius heredes,
[004] in pendenti sunt et invalidæ quousque per eos infirmentur vel confirmentur.
[005] Item poterit quis habere ius merum et proprietatem, feodum et
[006] liberum tenementum, ex aliqua18 iusta causa adquisitionis et ex iusto titulo,
[007] et alius hæc omnia, sed maius ius propter temporis prioritatem. Sed quid
[008] f.31b] dicetur19 de eo qui nullam omnino seisinam habuit nec aliquam
[009] iuris scintillam? Si20 donationem fecerit de re quam alius tenet per se ipsum
[010] vel per alium nomine suo, non faciet rem accipientis cum ipse21 nihil teneat,
[011] quia non potest plus iuris ad alium transferre quam ipse habet: nec plus
[012] valebit ista donatio quam valeret si aliquis transitum faciens per aliquod
[013] manerium, ab aliquo possessum, diceret socio suo viatori, Do tibi tale manerium
[014] quod talis possidet, quod22 nihil aliud esset dicere quam dare ei plenam
[015] pugnatam ex nihilo.23 Item esto quod servus qui a domino possidetur, villenagium
[016] quod a domino tenuerit dederit alicui, et tunc observetur in omnibus
[017] secundum quod superius dicitur, et secundum quod donatarius longam
[018] habuerit seisinam vel brevem, et secundum quod dicitur inter placita quæ
[019] sequuntur regem, anno regis24 Henrici vicesimo primo,25 assisa novæ disseisinæ,26
[020] si Simon filius Wydonis. Item esto quod quis donationem fecerit
[021] de terra quæ pro parte est aliena, ut27 si proprietarius donationem fecerit
[022] alicui de terra quam mulier tenet ad vitam nomine dotis, vel alius per legem
[023] Angliæ, vel alio quocumque modo ad vitam, talis donatio non valet nisi ille
[024] qui ad vitam28 tenuerit se dimittere voluerit et a possessione recedere.
[025] Aliter enim non poterit donator proprietarius inducere donatarium in
[026] vacuam possessionem. Si autem se sic29 non dimiserit, non valebit donatio
[027] cum effectu ante mortem mulieris, sed quatenus ad ipsum pertinet, inducere
[028] poterit donatarium in seisinam et dare ei quod ipse habet, scilicet ius
[029] proprietatis et feodum, et attornare ipsi donatario servitium mulieris, et
[030] quod sit ei intendens sicut waranto suo de dote sua. Et quo casu si donatarius
[031] post mortem mulieris primam habuerit30 seisinam, et donator vel eius
[032] heredes petierint, defenditur donatarius in possessione vel eius heredes per
[033] exceptionem. Si autem donator vel eius heredes primam habuerint31 seisinam,
[034] dabitur donatario vel eius heredibus actio32 ex conventione. Item esto
[035] quod proprietarius donationem fecerit secundo viro uxoris, cuius ipse fuerit



Notes

17. accipientes, V, OC, LA, MG, CM.

18. alia, OB, MA, MB.

19. dicitur, V, MA.

20. sed, LA, MG (fecit).

21. ille, MSS. var.; om., MA.

22. quia, V, MG, CM.

23. nihilo cum possessio non sit vacua, V, OC, MG, CM.

24. regni regis, V, OC, MG, CM.

25. vicesimo quinto, OB, MA, MB, Y.

26. Om., OA, LA, OC, MG.

27. Om., MG, CM.

28. vitam scilicet, OB, Y.

29. Om., OB, MA, MB.

30. habuit, V, MSS. var.

31. habuerit, LA, MB; habuit, MC.

32. Om., OB, MB, (+ MA).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College