Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 102  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nam per disseisinam vel per1 intrusionem cum forte invenerit rem vacantem.
[002] Et si talis dum ita fuerit in seisina donationem fecerit, valebit quantum
[003] ad ipsum et feoffatum suum et alios qui ius non habent, ut prædictum
[004] est, donec per illum qui ius habet revocetur. Item poterit esse aliena quantum
[005] ad omnia2 prædicta, et alicuius in possessione existentis quoad nudum
[006] usum, vel quoad hoc quod servitutem habeat in re quoad usumfructum
[007] percipiendum, sive ad certum terminum vel ad voluntatem. Item quoad
[008] hoc quod habeat custodiam vel curam,3 vel huiusmodi, in4 quibus casibus si
[009] dum sic fuerint in seisina quali5 quali6 donationem fecerint,7 statim fit8 res
[010] data accipientis quoad dantem et accipientem et quoad illos qui ius non
[011] habent. Sed quoad verum dominum, numquam erit liberum tenementum
[012] nisi ex longa et pacifica seisina. Et unde si incontinenti post tale feoffamentum
[013] posset verus dominus se ponere in seisinam, omnes quoscumque
[014] tenere posset exclusos a9 possessione. Item poterit res esse propria pro10
[015] minima parte et aliena pro maiori, ut si quis liberum tenementum habeat
[016] in re aliqua, et alius proprietatem et feodum, ut11 si mulier in possessione
[017] fuerit nomine dotis, vel alius qui tenuerit ad vitam suam per donationem
[018] vel per legem Angliæ, vel donec ei provisum fuerit, vel huiusmodi, et tales
[019] donationem fecerint, statim faciunt accipientis liberum tenementum: et
[020] si eiciantur statim recuperabunt per assisam versus quoscumque præterquam
[021] versus verum dominum, si ille statim eiciat. Et cum tales liberum
[022] habeant tenementum, statim et sine mora ex causa donationis ad alios
[023] transferunt id quod habent. Sed si dominus proprietatis antequam tempus
[024] habeant et longam possessionem et pacificam taliter12 feoffatos eiecerit,
[025] numquam recuperabunt adversus eum quia13 seisinam non habent, neque
[026] tempus quod sufficere possit ad habendum liberum tenementum: nec ipsi
[027] donatores aliquo tempore habebunt regressum, ex quo animo et corpore
[028] et sine spe revertendi recesserunt14 a possessione. Si autem per negligentiam
[029] vel patientiam domini proprietatis per tantum tempus extiterint in
[030] seisina quod sine brevi eici15 non possint,16 si a proprietario fuerint implacitati,
[031] vocare possunt ad warantum feoffatores suos, et cum eis fuerit warantizatum
[032] tenere poterunt ad vitam feoffatorum, et post mortem eorum habebit
[033] proprietarius regressum versus eos per breve de ingressu, si post feoffamentum
[034] tale non intervenerit confirmatio proprietarii vel heredum ipsius
[035] cum ius ad ipsos pervenerit. Et hæc vera sunt, nisi sit qui dicat quod tales



Notes

1. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

2. omnia alia, MG, CM.

3. terram, OB, MA, MB.

4. Om., OB, MA, MB.

7. fecerit, V, OB, MA, MB.

8. sit, MSS. var.

5-6. quali, MA; quasi, MG, CM.

9. Om., OB, MB, (+ MA).

10. et pro, MG, CM.

11. et, OA, OB, CE, MA, Y.

12. ita, MG, CM.

13. qui, OB, MG.

14. recesserit, LA; recesserint, MA, MG.

15. Om., OB, MB, (+ MA).

16. possint, OA, OB, LA, CE, MC; possunt, V, MA, MB, Y; possent, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College