Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 101  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit. Ea vero quæ imperfecta sunt, quocumque tempore fuerint incepta,
[002] ante feloniam vel post, numquam post condemnationem perduci13 poterunt
[003] ad effectum. Sed esto quod iustitiarii terram datam in feodo vel ad terminum
[004] dimissam ante feloniam factam, cum felo convictus fuerit aliquo
[005] genere convictionis de facto, licet non de iure, ceperint in manum domini
[006] regis, et ita quod habuerit annum14 et15 diem: numquid16 poterit capitalis
[007] dominus talem seisinam recuperare qualem rex habuit?17 Non de iure, quia
[008] terram datam in feodo non poterit felo forisfacere, nec etiam datam ad
[009] terminum ante terminum completum, alicui tenendam18 in dominico,
[010] propter servitutem quam firmarius sibi adquisivit ante feloniam perpetratam
[011] de usufructu habendo ad terminum vitæ vel annorum. Sed re vera
[012] quia post terminum reversura est ad capitalem dominum tamquam eschæta
[013] sua, habebit rex terminum suum dum tamen in fine termini satisfaciat19
[014] firmario ad valentiam, ita quod nihil firmario depereat. Et si forte capitalis
[015] dominus auctoritate propria se ponit in seisinam post annum et diem
[016] firmarius habebit regressum versus eum per breve commune, scilicet Quare
[017] se intrusit in terram illam infra terminum suum. Si autem felo20 dimiserit
[018] ad voluntatem suam terram et21 de anno in annum, ante feloniam perpetratam
[019] vel post, statim post condemnationem erit terra illa eschæta
[020] capitalis domini, dum tamen dominus rex habeat terminum suum. Et quod
[021] numquam ante condemnationem, vel donec felonia convincatur, possit
[022] terra felonis esse eschæta domini capitalis, convenit lex cum consuetudine
[023] Anglicana, ff. de donationibus l. post contractum, ubi dicitur quod post
[024] contractum capitale crimen donationes factæ valent nisi condemnatio subsecuta
[025] sit.

Si fiat donatio de re aliena.


[027] VIDIMUS in præcedentibus quæ donatio valeat cum effectu de re propria,
[028] et quæ revocari non22 poterit, cum donator illam statim fecerit accipientis.
[029] Nunc autem videndum si donatio fiat de re aliena, et quæ quidem non
[030] valet cum effectu quantum ad ipsum cuius res fuerit, licet valeat et statim
[031] fiat accipientis quantum ad donatorem et donatarium, et quantum ad illos
[032] qui ius non habent, non tamen valet quantum ad illum qui ius habet statim,
[033] sed post tempus, quia si incontinenti eiciat feoffatum, per assisam non23
[034] recuperabit, sed si per negligentiam vel patientiam habuerit tempus, sine
[035] f.31] brevi et iudicio disseisiri non poterit. Poterit quidem res esse
[036] aliena omnino et ex toto quantum ad ius et proprietatem, feodum et liberum
[037] tenementum, usumfructum et nudum usum, et aliquis se posuerit in seisi-



Notes

13. produci, V, MA, MG, CM.

16. numquam, V, OB, MB, MG.

14-15. Om., MA, MB.

17. habuerit, OA, CM, MC.

18. habendam, MG, CM.

19. satisfiat, OC, LA, MG, MC; sufficiat, MA.

20. Om., OB, MB, (+ MA).

21. Om., MG, CM, OC.

22. Om., MG, CM.

23. Om., V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College