[001] A. terram illam dimisit dum remaneret de familia ipsius C., et modo non23 [002] est de familia ipsius C. ut idem B. dicit. Et nisi fecerit etcetera. Eodem24 [003] modo de communa pasturæ si fuerit alienata et dimissa ad terminum qui [004] præteriit. Et tunc fiat tale breve, dum tamen pastura fuerit certa et [005] designata25 ad certum numerum averiorum.
Breve de pastura data ad terminum qui præteriit.
[007] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste etcetera reddat B. communam [008] pasturæ ad tot boves et tot oves, et sic deinceps, in tali villa, quam [009] clamat esse ius suum ut pertinentem ad liberum tenementum suum in tali [010] villa, et in quam idem A. non habet ingressum nisi per C. cuius heres [011] idem B. est, qui pasturam illam ei dimisit ad terminum qui præteriit ut [012] dicit. Et nisi fecerit etcetera.
Si partes se posuerint in iuratam secundum diversitatem brevium.
[014] CUM petens26 se posuerit in inquisitionem et iuratam de intentione probanda [015] et tenens similiter de responsione et exceptione, tunc fiant27 iuratæ28 [016] secundum formam et diversitatem brevium in hac forma. Si autem ad [017] terminum qui præteriit, satis dictum est supra de forma inquisitionis. [018] Si autem per virum cui uxor contradicere non potuit,29 tunc sic: ad recognoscendum [019] super sacramentum suum si prædictus talis tenens aliud ius [020] vel alium ingressum habuit, vel simpliciter alium ingressum, in tantam30 [021] terram31 cum pertinentiis in tali villa quam prædicta talis clamat ut32 [022] ius suum, vel33 ut ius34 et hereditatem suam, vel ut ius et maritagium [023] suum, vel ut dotem suam quam habuit de dono talis primi viri sui versus [024] talem, quam per talem quondam virum suum vel secundum virum suum35 [025] f.325] secundum formam brevis de ingressu, et cui in vita sua contradicere [026] non potuit: vel si ingressum habuit in prædictam terram per1 [027] prædictum talem2 petentem qui terram illam ei dedit vel vendidit antequam [028] prædictus talis vir suus eam desponsasset,3 vel post mortem talis [029] viri sui in ligia viduitate ipsius uxoris quæ4 terram illam ei dedit vel [030] vendidit etcetera. Et semper5 cum6 modus et forma ingressus dedicta [031] fuerit, oportebit semper formare formam inquisitionis disiuncte7 secundum [032] responsionem tenentis qui dedicit ingressum excipiendo et respondendo, [033] quod alium habeat ingressum quam petens proponat vel diversum et8 [034] per alium. Item si alio modo uxor alienaverit rem viri9 vel rem propriam