Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 38  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] idem A. non habet ingressum nisi per C. quondam virum matris ipsius
[002] B. cuius heres ipse est, qui illam ei vendidit ut dicit etcetera. Si quis
[003] dederit dum10 heres fuerit infra ætatem et in custodia sua et heres petat
[004] de seisina sua propria, tunc fiat breve in hac forma.

Dum quis fuit infra ætatem et in custodia.


[006] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste et11 sine dilatione12 reddat
[007] B. qui plenæ ætatis est ut dicitur, tantum terræ cum pertinentiis in tali
[008] villa quod clamat esse ius et hereditatem suam, et in quod13 prædictus A.
[009] non habet ingressum nisi per C. qui non nisi custodiam inde habuit dum
[010] idem B. infra ætatem et in custodia sua fuit ut dicit. Et nisi fecerit etcetera
[011] ut supra.

Si heres petat de seisina antecessoris.


[013] SI autem aliquis heres petat de seisina antecessorum suorum aliquam
[014] terram quam custos eorum14 alienavit dum fuerit infra ætatem et in
[015] custodia sua, tunc fiat breve in hac forma. Præcipe15 etcetera ut supra,
[016] quod clamat esse ius et hereditatem suam, et in quod idem A. non habet
[017] ingressum nisi per C. qui non nisi custodiam inde habuit dum talis pater
[018] vel mater, frater vel soror, avus vel avia, avunculus vel amita, consanguineus
[019] vel consanguinea, sive16 antecessor ipsius B. cuius heres ipse
[020] est infra ætatem et in custodia sua fuit ut dicit etcetera. Et nisi etcetera.
[021] Vel aliter: et in quam non habet ingressum nisi per C. cuius pater vel
[022] f.324b] alius antecessor terram illam habuit in custodia cum ipso
[023] B. dum idem B. fuit infra ætatem, et modo habet ætatem ut dicitur, et
[024] unde idem talis pater vel alius antecessor obiit seisitus de terra illa ratione
[025] custodiæ ipsius B. Et nisi fecerit etcetera. Vel aliter: et in quam idem
[026] A. non habet ingressum nisi per C. qui terram illam ei dimisit dum17
[027] terra illa fuit in custodia ipsius C. per præceptum nostrum. Et nisi fecerit
[028] etcetera. Vel aliter: Præcipe A. quod iuste etcetera reddat B. qui plenæ
[029] ætatis est tantam18 terram19 etcetera, quam20 clamat esse ius et hereditatem
[030] suam et in quam non habet ingressum nisi ratione custodiæ, eo quod
[031] prædicta terra est de feodo ipsius A. Et nisi fecerit etcetera. Vel sic:
[032] et in quam non habet ingressum nisi per C. cuius pater terram illam
[033] habuit21 in custodia cum ipso B. dum idem B. fuit infra ætatem, et modo
[034] habet ætatem, et unde idem pater talis obiit seisitus de terra illa ratione
[035] custodiæ ipsius B. Et nisi fecerit etcetera. Vel aliter: in quam idem A.
[036] non habet ingressum nisi per C. dum idem B. fuit in custodia sua, et idem22



Notes

10. cum, OB, MA, MB.

11-12. etc., MSS. var.

13. quam, MG, CM.

14. eius, MA, MC, CE; om., MB.

15. p. A., OB, MA, MB.

16. sive alius, OB, MA, MB.

17. cum, OB, MA, MB.

20. quod, OB, MA, MB.

18-19. tantum terrae, OB, MA; om., MB; tan. ter., CM.

21. habet, OA, CE, OB, MA, MB; tenuit, CM.

22. eidem, LA, MC (corr.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College