Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 330  Next    

Go to Volume:      Page:    




Item exceptio ex delicto spoliationis donec fuerit restitutus.


[002] COMPETIT etiam exceptio tenenti ex persona petentis et ex delicto dilatoria,
[003] ut si tenens spoliatus fuerit a petente et non restitutus in toto vel in parte,
[004] non respondebit tenens ante restitutionem quia nudi contendere nec
[005] inermes nos inimicis debemus opponere, nec videtur68 quis restitui69 qui
[006] in totum non restituitur, sicut nec videtur res reddita quæ deterior
[007] redditur,70 secundum quod superius videri poterit de spoliationibus et71
[008] disseisinis et restitutionibus.

Item exceptio dilatoria quia ius commune ita quod sine alio respondere non potest, vel quia in parte tangit alios sine quibus etcetera.


[010] f.428] COMPETIT etiam tenenti exceptio peremptoria1 et2 quandoque
[011] dilatoria tam3 ex persona alterius5 quam petentis, quia sine alio agere non
[012] poterit per6 se qui tantundem7 iuris habet quam ipse qui petit,8 ut sunt
[013] plures participes, vel quia nihil iuris habet sine alio sicut vir9 de re uxoria
[014] sine uxore, vel quod uxor agere non poterit sine viro de re propria, cum vir
[015] sit ei adiunctus et caput uxoris, vel quia petens actionem non habet
[016] aliquam quod rem deducere possit in iudicium sed10 alius,11 sicut sunt
[017] canonici et monachi simplices vel amotibiles sine abbate vel priore. Item
[018] decanus et capitulum sine episcopo. Item si petens ius habeat cum sit
[019] coheres iustus et propinquus, alius tamen maius12 ius13 habet quia propinquior,
[020] sicut videri poterit supra in tractatu de assisa mortis
[021] antecessoris.

Item exceptio quod participes habet sine quibus etcetera.


[023] SED14 imprimis dicendum15 erit16 de exceptione illa quæ competit tenenti eo
[024] quod participes17 qui tantundem iuris habent in brevi non nominantur.
[025] Et sunt plures participes quasi unum corpus in eo quod unum ius habent,
[026] et oportet quod corpus sit integrum et quod in aliqua18 parte non sit19
[027] defectus. Et sunt participes quasi partem capientes sicut partis20 capaces,
[028] ut supra de qualitate et differentia heredum, eo quod communis est res
[029] inter eos ratione plurium personarum vel ratione vicinitatis vel ratione
[030] ipsius rei quæ partibilis est, et non ratione personarum quia21 non22 sunt
[031] sicut unus heres et unum corpus sed diversi heredes, ubi tenementum



Notes

68-69. quis restituitur, OA MG.

70. facta est, OA, MG; facta r., V; om., OB, MA, MB, OC, CE, Y.

71. et de OA, MB, MG, Y.

1. ex persona petentis p., V, OA, MG.

2-4. ex persona alterius et quandoque dilatoria, MC, LA, OC, CE, CM.

3-5. Om., OA, MG.

6. pro, OA, MG.

7. eandem, OA, MG.

8. petiit, OB, MA, MB.

9. Om., OA, MG.

10. sine, Y, V; om., MA.

11. aliis, V, Y, OB, MB, CM; in aliis, MC; et, MA; aliquando, OC, CE.

12. magis, OB, MA, MB, OC, CE, MG.

13. Om., OB, MA, MB, CM, OA, MG, Y.

14. Om., OA, MG.

15-16. videndum, OB, MA, MB.

17. p. habet, OA, MG.

18. illa, OB; alia, MSS. var.

19. erit, OA, MG.

20. pars, OC, CE; partes, OB, MA, MB.

21. quæ, V, OC, CE.

22. Om., OA, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College