Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 329  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rex ei40 concesserit41 placitare, quia sicut Anglicus non auditur in placitando
[002] aliquem de terris et tenementis in Francia, ita non42 debet alienigena
[003] et francigena qui fuerit ad fidem regis Franciæ in43 Francia44 audiri placitando
[004] in Anglia. Sunt tamen aliqui qui sunt ad fidem utriusque et semper
[005] fuerunt ante Normanniam deperditam45 et post, et46 qui placitant hic et
[006] ibi ea ratione qua47 sunt ad fidem utriusque, sicut fuit Willelmus comes
[007] Marescallus et manens in Anglia et Michæl de Feynis48 manens in Francia,
[008] et alii49 plures,50 et ita tamen51 si contingat guerram moveri inter reges,
[009] remaneat personaliter quilibet eorum cum eo cui fecerit ligeantiam, et
[010] faciat servitium debitum ei cum quo non steterit52 in persona.

Exceptio contra petentem propter statum dubium multis rationibus.


[012] COMPETIT etiam exceptio tenenti ex persona petentis propter statum
[013] dubium et dubium rei eventum. Status quidem hominis dubius esse poterit
[014] multipliciter, tum53 propter dignitatis mutationem, ut si quis fuerit in
[015] aliqua dignitate constitutus et electus54 fuerit vel postulatus ad aliam
[016] dignitatem, et cum55 consensum præbuerit pendet status suus56 quousque
[017] fuerit confirmatus, et sic ratum esse non poterit quod cum eo actum fuerit
[018] pendente statu suo. Idem57 dici poterit si quis fuerit in aliqua58 dignitate
[019] constitutus et fuerit in causa depositionis, et meritis suis exigentibus vel
[020] non exigentibus, et cum fuerit depositus iuste vel iniuste appellaverit,
[021] pendente appellatione non valet quod cum eo actum fuerit, quia si teneat
[022] depositio omnia erunt revocanda et sic iudicium delusorium. Item poterit59
[023] status esse dubius propter causam criminalem impositam alicui ubi60
[024] vertitur periculum vitæ vel61 membrorum: in causa civili respondere62
[025] non tenetur nec ei respondebitur antequam se defenderit vel non defenderit
[026] in causa criminali, quia si prius in causa civili ageretur, convicto
[027] crimine retrotrahendum63 erit tempus usque ad tempus commissi criminis,
[028] et sic quidquid actum fuerit medio64 tempore inter65 convictionem et
[029] crimen commissum erit revocandum, et ita cum talibus agi non poterit
[030] donec status confirmetur, ut supra de placitis coronæ plenius de hac materia.
[031] De causa vero66 depositionis sumi poterit exemplum de episcopo
[032] Bathoniensi et abbate Glastoniæ67 coram iustitariis de banco.



Notes

40. Om., MA, CM.

41. concessit, OA, OB, MG.

42. tamen n., OA; nec, V, CM.

43-44. Om., V, MA.

45. partitam, OB, MA, MB; deperitam, OC, CE.

46. Om., OA, MG.

47. quia, OB, MA, MB, CM.

48. Feynus, Feyns, Soyns, Seynis, MSS. var.

49. aliis, OA, OC, MG, CE.

50. pluribus, OA, MG.

51. t. quod, OA, MG.

52. fecerit, OC, CE, MA, MG.

53. tamen, (cum), MSS. var.

54. eiectus, OA, MG.

55. tamen, MC, LA.

56. eius, OA, MG.

57. item, V, OA, MG.

58. alia, MSS. var.

59. p. etiam, MC, LA.

60. nisi, MC, LA.

61. et, OA, MG.

62. r. ei, OA, MG.

63. retrahendum, OA, MA, MB, MG, OB (returh-).

64. in m., V, OB, MA, MB, Y.

65. in, OA, MG.

66. Om., OB, MA, MB.

67. sic, MC; Glaston (iensi?), MSS. var.; de Glaston., V, MA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College