Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 271  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ipsius A., et idem A. tulisset eidem archidiacono et officiali suo breve
[002] nostrum de prohibitione ne placitum illud tenerent, et eidem B. personæ
[003] aliud breve nostrum ne illud sequeretur, et postmodum quia desistere35
[004] noluerunt,36 tulisset breve nostrum de attachiando eos,37 ipse archidiaconus
[005] et officialis et persona, ut processum prohibitionis nostræ quam idem A.
[006] secutus est fraudulenter impedirent, suggesserunt episcopo tali quod idem
[007] A. excommunicatus fuit, et per quadraginta dies et amplius in excommunicatione
[008] illa contumaciter perseveravit.38 Ad quorum fraudulentam suggestionem
[009] idem episcopus impetravit a nobis breve nostrum de capiendo
[010] ipsum A. prædicta occasione. Et quia non debet alicui fraus sua patrocinari
[011] nec valere, tibi præcipimus quod ipsum A. occasione brevis nostri quod
[012] tibi venit de capiendo eum non capias, quo magis impediatur in causæ
[013] suæ prosecutione, et si occasione prædicta captus fuerit, ipsum sine
[014] dilatione facias deliberari. Et si prædicti39 archidiaconus, officialis et
[015] persona laicum feodum habuerint in balliva tua, et idem A. fecerit te
[016] securum de clamore suo prosequendo, tunc illos ponas per vadium et
[017] salvos plegios quod sint coram nobis tali loco, tali die inde responsuri.
[018] Et habeas ibi etcetera. Teste etcetera.

Cum quis iuste fuerit excommunicatus.


[020] CUM autem quis meritis suis exigentibus iuste excommunicatus fuerit40
[021] et ad mandatum ordinarii captus et imprisonatus, non erit per dominum
[022] regem nec per alium deliberandus antequam deo et ecclesiæ satisfecerit
[023] competenter. Sed si41 cum42 hoc fecerit vel cautionem præstiterit de parendo
[024] iuri et satisfaciendo competenter, et ordinarius ipsum malitiose ulterius
[025] in prisona detineri fecerit, extunc pertinebit ad regem deliberatio propter43
[026] malitiam, dum tamen præcedat44 satisfactio vel sufficiens cautio de satisfaciendo,
[027] quod prius fieri non deberet nisi tunc demum cum ipse rex litteras
[028] ordinarii de satisfactione reciperet. Et in hoc casu fiat breve vicecomiti in
[029] hac forma.

Cum iuste excommunicatus paratus sit satisfacere deo et ecclesiæ, ad deliberandum eum cum captus fuerit.


[031] REX vicecomiti salutem. Ostensum est nobis ex parte A. qui45 meritis suis
[032] exigentibus vel propter manifestam contumaciam suam excommunicatus
[033] fuit, et46 ad præceptum nostrum captus et in prisona nostra detentus, eo
[034] quod per quadraginta dies et amplius in excommunicatione illa
[035] f.409] contumaciter perseveravit, donec deo et ecclesiæ satisfecerit



Notes

35. resistere, V; dimittere, CM; quia dies iste, MG.

36. voluerit, voluerunt, noluerint, MSS. var.

37. Om., OB, MA, MB, Y.

38. --averit, MA, MB; --averat, OC, CE.

39. prædictus, V, CM.

40. fuit, OA, LA, MB.

41-42. sicut, MA, MB, CM.

43. post, OB, MA, MB.

44. procedat, V, OC, CE.

45. quod, OB, MA, MB, MC, MG.

46. Om., OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College