Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 232  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de hereditate patris31 vel e converso.32 Ut de itinere episcopi Dunelmensis
[002] et Martini de Pateshilla in comitatu Eboraci anno regis Henrici tertio
[003] f.395] circa medium rotuli. Et quod donum patris warantizare debeat1
[004] de hereditate patris, inveniri poterit in eodem rotulo de eodem itinere, de
[005] Willelmo le2 Vavassor,3 ubi heres habuit4 satis ad warantizandum de
[006] hereditate patris. Si autem non habeat unde totum sed partem, fiat excambium
[007] quatenus fieri possit, et de residuo expectet tenens tempora meliora.
[008] Si autem nihil, non erit omnino absolvendus de excambio, dum tamen sit
[009] aliquid quod ei accidere possit de hereditate eius ratione cuius vocatus
[010] fuerit ad warantum.

Item si warantus tenuerit de dominio rege per seriantiam.


[012] ITEM quamvis quis teneatur ad warantiam, ad excambium tamen non
[013] tenetur ratione rei quam tenet licet ei hereditarie descendat, ut si teneat de
[014] domino rege in capite per seriantiam quæ5 dividi non potest, ne dominus
[015] rex cogatur servitium suum et officium servientis recipere per particulas,
[016] cum particularis solutio multa habeat incommoda, et quæ revocari et
[017] coadunari6 debet si fuerit dispersa, nisi ita sit quod ille qui seriantiam vel
[018] eius partem alienaverit, tantum retinuerit quod sufficere possit ad plenum
[019] servitium. Et quod dictum est de seriantia dici poterit de aliis feodis quæ
[020] tenentur de domino rege in capite.

Item nec si ille qui warantum vocavit aliquid adiecit de alterius feodo.


[022] SI autem de excambio fieri debeat extensio et æstimatio, æstimari debet
[023] res quæ amittitur in eo statu in quo fuit quando primo data fuit. Non
[024] enim admittitur7 melioratio tenentis qui amisit, ut si post feoffamentum
[025] suum ipse vel antecessores sui ibi ampla construxerint8 ædificia sicut castra,
[026] parcos vel vivaria. Et si plures sint waranti qui amiserint, quilibet contribuat
[027] ad excambium pro portione virili, et fiat excambium et extensio per
[028] hoc breve.

Si de excambio fieri debeat extensio.


[030] REX vicecomiti salutem. Scias quod cum A. in curia nostra coram etcetera
[031] peteret versus B. tantam terram etcetera, ut supra, idem B. venit in
[032] eadem curia et vocavit9 inde ad warantum C., et qui venit in eadem curia
[033] et ei warantizavit, et postea per iudicium eiusdem curiæ nostræ terram
[034] illam amisit versus prædictum A., quæ quidem per rationabilem extensionem
[035] inde factam per præceptum nostrum in comitatu tali valet per



Notes

31. matris, OA, LA, MC; patris vel matris, CM.

32. sic, MSS.; c. de hereditate patris warantizare debet quis vel escambium facere de hereditate matris, V.

1. debet, V, OB, MA, MB.

2. de, V, MG.

3. Vavasur, MSS. var.

4. habuerit, OA, MA.

5. quod, V; etiam, OB, MA, MB.

6. coadiuvare, V; coadiun (v?) ari, OB, MB, MG, CE.

7. amittitur, OC, MG, CE, MC.

8. construxerunt, OB, MA, MB, CM, Y.

9. vocet, OC, CE; vocat, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College