Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 231  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non teneat de qua vocatus est ad warantum, sive tenens illam primo
[002] proposuerit sive non et licet totam warantizare debeat, quamvis tenens
[003] totam non teneat, talem exceptionem proponendo non audietur, cum ad
[004] maius excambium non teneatur principali tenenti quam ipse tenens tunc
[005] tenuit quando warantus per iudicium amisit, licet ista exceptio ab initio
[006] competeret ipsi tenenti contra petentem.

Si waranto competant aliæ exceptiones quæ primo non competierunt principali tenenti, proponantur illæ incontinenti.


[008] SI autem sint exceptiones vel19 defensiones quæ competant ipsi waranto et
[009] quæ prius non competierunt20 principali tenenti, tunc illas proponat
[010] warantus, ut si finis in curia domini regis et cirographum factum fuit21
[011] inter ipsum warantum et petentem vel eorum antecessores, per quem finem
[012] ipse petens vel eius antecessores remiserunt et quietum clamaverunt ipsi
[013] waranto vel eius antecessoribus totum ius suum quod habuerunt22 in terra
[014] illa23 petita, vel si antecessores petentis vel ipse petens feloniam vel
[015] quid tale fecerunt,24 propter quod terra illa fuit eschaeta ipsius waranti
[016] vel antecessorum suorum. Item si recognitio et redditio, donatio vel
[017] venditio cum warantia expressa, vel pro homagio et servitio, intervenit,
[018] vel si forte antecessores ipsius petentis terram illam amiserunt25 versus
[019] warantum per iudicium vel per magnam assisam vel26 duellum, vel eius
[020] heredes. Et plures possunt esse huiusmodi exceptiones waranto competentes
[021] quæ non competunt principali tenenti. Et unde cum warantus per
[022] huiusmodi exceptiones vel per duellum vel27 magnam assisam,28 retinebit
[023] tenens seisinam suam et petens in misericordia remanebit.

Si autem nulla sit exceptio vel defensio.


[025] SI autem non sit exceptio neque defensio sicut duellum vel29 magna assisa
[026] per quæ30 possit warantus tenentem suum defendere, secundum quod
[027] inferius dicetur, amittet tenens terram petitam et warantus ei tenebitur
[028] ad excambium, quatenus habuerit de hereditate eius ratione cuius vocatus
[029] fuerit ad warantum.

Non tenetur quis factum patris warantizare vel excambium facere de hereditate matris, vel e converso.


[031] NON enim tenetur quis factum patris vel matris vel alterius antecessoris
[032] cuius heres ipse fuerit warantizare vel excambium facere de suo perquisito.
[033] Item nec de hereditate matris warantizare debet quis vel excambium facere



Notes

19. et, OB, MA, MB.

20. c. ipsi, V, OC, MG, CE; comparuerunt, OB; competerent, MA; competierint, CM.

21. fuerit, OB, MA, MB, CM, Y.

22. habuerit, OB, MA.

23. Om., OB, MA, MB, Y.

24. fecit, V; fecerit, CE; fecerint, CM, MG.

25. amiserit, MG, CM.

26. vel per, V, OB, MA, MB, CM, Y.

27. vel per, V, MA, MB, CM, Y.

28. a. vocantem legitime defenderit, V; a. recuperabit, OC, CE.

29. et, OA, LA, MC, Y.

30. quam, V; quod, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College