Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 4, Page 145  Next    

Go to Volume:      Page:    




Ubi non iacet essonium de malo villæ.


[002] IN comitatu autem non iacet essonium de malo villæ propter brevitatem
[003] f.364] temporis de die comitatus, et ubi non expectatur quartus dies.
[004] Ut de termino Sancti Hillarii anno regis1 Henrici sexto comitatu Bukinghamiæ
[005] de Alicia de Iarpevile2 et Petro de Immere.3 Item nec coram iustitiariis
[006] assignatis ad aliquam assisam vel iuratam capiendam vel aliquid
[007] tale faciendum ad certum diem ubi non expectatur quartus dies. Item nec
[008] in persona attornati alicuius sive in comitatu sive in curia domini regis
[009] factus fuerit attornatus, quia licet milites mittantur ad ipsum, ipse4 attornatum
[010] facere non poterit non magis quam procurator procuratorem.
[011] Ut de termino Paschæ anno regis5 Henrici nono comitatu Bukinghamiæ,6
[012] de attornato Henrici de Sancto Walerico7 qui se essoniavit apud Westmonasterium
[013] de malo villæ per tres dies, et in8 quarto die habito consilio
[014] et tractatu inter iustitiarios non fuit ei essonium de malo villæ allocatum,
[015] quia non potuit facere attornatum.9 Et si10 quarto die personaliter11 venire
[016] posset, tamen salvare non posset tres dies præcedentes, et unde dominus
[017] suus fuit in defalta, et capienda esset terra in manum domini regis per
[018] parvum cape, eo quod in curia obtulit se pro domino suo et a iustitiariis
[019] qui recordum habent visus fuit in curia. Item esto quod post essonium de
[020] malo lecti et languorem testatum per quatuor milites, fecerit quis defaltam
[021] antequam in curia comparuerit. Eodem modo capienda erit12 terra in
[022] manum domini regis per parvum cape ac si prius in curia comparuisset,
[023] quia sibi13 diem datum per quatuor milites dedicere non potest non magis
[024] quam si ei daretur in curia, quia in hoc habere debent recordum, nec
[025] mandabitur dies captionis sicut per magnum cape, quia numquam dicetur,
[026] quia non servavit diem sibi datum per quatuor milites. Et quod habeant
[027] recordum et quod contra ipsorum recordum defendi non poterit, nec per
[028] legem nec per unum audientem et14 intellegentem, quin stetur eorum recordo,
[029] habetis de15 itinere Martini de Pateshilla in comitatu Leycestriæ de
[030] tempore regis Iohannis: sed hoc fuit quia essoniatus coram quatuor militibus
[031] cognovit se esse essoniatum, quod quidem defendere non potuit per
[032] legem contra eorum recordum cum ipsum in lecto16 invenerint17 essonium
[033] non dedicentem. Si autem sic eum non invenerint aliud erit. Eodem modo
[034] si quis extra iudicium coram iustitiariis attornatum fecerit, licet in curia
[035] non comparuerit et defaltam fecerit, capienda erit18 terra in manum19



Notes

1. regni regis, V, OC, CE.

2. Arpeville, Iarpenvile, Harpeville, Iampernulle, Iarpenulle, Sarpenvil., MSS. var.

3. Inneree, Iunnere, Limere, Inerverre, MSS. var.

4. ipsum, OA, OB, MB; om., MA.

5. regni regis, V, OC, CE.

6. Berk., OA, LA.

7. Valerico, MSS. var.

8. sic, OA, Y, LA, MC; om., MSS. gen.

11. Om., OB, MA, MB, CM (+).

9-10. attornatum etsi, V, MSS. var.

12. est, OB, MA, MB.

13. si, OA, OB, MA, Y.

14. et unum, V, MB.

15. in, OC, MG, CE.

16. loco, OB, MA, MB.

17. invenerunt, OC, CE, CM.

18. est, V, CM; om., MG.

19. manu, MA, OC, MG, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College