[001] quod eidem A. de prædicta terra cum pertinentiis sine dilatione [002] f.300] plenariam seisinam habere facias, et eidem C. de terra ipsius D. [003] excambium ad valentiam per visum legalium hominum et per rationabilem [004] extensionem sine dilatione facias assignari. Si autem heres infra ætatem [005] non fuerit sed plenæ ætatis, tunc variatur breve in parte, ita1 scilicet: [006] Scias quod cum A. quæ fuit uxor B. in curia nostra etcetera, peteret [007] in2 dotem versus C. tantam terram cum pertinentiis in tali villa, et unde [008] prædictus B. eam3 nominatim dotavit, idem C. venit in eadem curia et [009] vocavit inde ad warantum D. filium, vel fratrem vel alium heredem, [010] prædicti B. per quem ipsa clamat dotem illam.4 Vel sic: D. filium et [011] heredem, vel fratrem vel alium heredem, ipsius B. et5 warantum ipsius A. [012] de dote sua. Qui venit in eadem curia et eidem C. terram illam warantizavit [013] et nihil ostendit quare prædicta A. terram illam non haberet ut [014] dotem suam nominatam. Et unde consideratum est in eadem curia nostra [015] etcetera, per omnia ut supra. Et ita in primo casu remanebit quilibet [016] eorum taliter in seisina quousque idem minor ad ætatem pervenerit, et [017] ipse tunc deliberet si possit ipsi tenenti terram suam quam mulier recuperavit. [018] Et si illam deliberavit, rehabeat terram suam quam dedit in [019] excambium. Sin autem, remaneat quilibet eorum in tali seisina tota vita [020] ipsius mulieris. Si vero de tertia parte dote non nominata seisinam [021] recuperaverit mulier versus minorem cum vocatus fuerit ad warantum, [022] tenens tenebit in pace terram petitam et mulier habebit ad valentiam [023] de terra minoris per tale breve.
Breve si de tertia parte dotis non nominatæ recuperaverit et inde quod feoffatus teneat in pace et heres faciat dotem mulieri petenti.
[025] REX vicecomiti salutem. Scias quod cum A. quæ fuit uxor B. in curia [026] nostra etcetera, peteret versus C. tertiam partem tantæ terræ cum pertinentiis [027] in tali villa ut dotem suam, idem C. venit in eadem curia coram [028] etcetera, et vocavit inde ad warantum D. filium et heredem prædicti [029] B. quondam viri ipsius A. qui est infra ætatem, et qui venit et ei warantizavit, [030] et qui nihil ostendit quare dotem suam inde habere non debuit. [031] Et unde consideratum est in eadem curia coram etcetera, quod prædictus [032] C. terram petitam teneat in pace, et quod prædicta A. habeat de terra [033] ipsius D. nomine dotis ad valentiam prædictæ6 tertiæ partis. Et ideo [034] tibi præcipimus quod facta prius extensione de prædicta tertia parte, [035] eidem A. de terra ipsius D. in loco competenti ad valentiam prædictæ [036] tertiæ partis per visum legalium hominum et secundum quod prædictum [037] est sine dilatione habere facias et assignari. Teste etcetera. Et eodem